| Indiscreti Filius et Privignus | |
| Quidam mortua uxore, quae in partu perierat, alteram | 4.6.pr.1 |
| duxit; puerum rus misit. ex illa subinde filium sustulit. | |
| utrumque puerum ruri educavit; post longum tempus | |
| redierunt similes. quaerenti matri, uter eius sit, non in- | |
| dicat. accusatur ab ea malae tractationis. | 5 |
| Quid fletis, pueri? securi estote; non memini. iam lites sunt, | 1.1 |
| et nondum indicavi. qualis eris noverca, quae sic fieri cupis? | |
| alter tuus est, alter tui frater est, et si per te licuerit, neuter | |
| privignus est. dum alterius vis esse mater, utriusque es noverca. | |
| si coegeris, mentiar: non mater, sed noverca decipieris. hos ipsa | 5 |
| noluit natura distingui. indicarem, nisi tam pertinaciter quaereres. | |
| 'hic tuus est': quid alterum novercalibus oculis intueris? 'ille tuus | |
| est'. uni tibi contigit, ut habeas privignum et non sis noverca. | |
| Pars altera. Malae tractationis agit; filius enim rus ablegatus | |
| a patre et educatus est sic, ut ignotus esse posset et matri. tibi | 10 |
| rediit uterque filius, huic uterque privignus; eo crudelius filio | |
| caret, quo propius accessit. times huius iniquitatem, cum iniquus | |
| ipse magis ames eum, cui alterius donare vis matrem, quam cui | |
| non vis suam reddere. | |
| Extra. Quod ad colorem pertinet viri, Hispo Romanius et | 15 |
| Silo Pompeius hoc usi sunt: nescio et ideo non indico. quidam | |
| miscuerunt et utroque usi dixerunt: nescio, sed etiamsi scirem, non | |
| indicarem, quod Latro et Cestius. sed Asinius Pollio neutrum | |
| colorem probabat. si dicit, inquit, 'nescio', nulli fidem facit: uxor | |
| ipsa non quaereret ab illo, nisi ille scire posset. dici enim contra | 20 |
| virum potest: quaere a nutrice, a paedagogo. verisimile non est | |
| neminem domi esse, qui sciat. ille autem mixtus color utrum- | |
| que corrumpit, et ignorantis fidem et non indicantis fiduciam. | |
| nam cum dicit 'etiamsi scirem, non indicarem', efficit, ut illum | |
| scire iudex putet; cum dicit 'nescio', efficit, ut videatur indicare | 25 |
| debere, si scit. ipse autem hoc colore usus est, quem aiebat | |
| simplicissimum: scio, sed non indico, quia pueris hoc utile est; | |
| et tuo filio: magis amaturus sum eum, qui matrem videbitur non | |
| habere. |