| Tyrannicida Adulter Tyranni | |
| Tyrannicidae praemium. | 4.7.pr.1 |
| In adulterio deprehensus a tyranno gladium extorsit | |
| tyranno et occidit eum. petit praemium. contradicitur. | |
| Non fecisset tyrannicidium, nisi illum tyrannus armasset. | 1.1 |
| cuius adulter non fuit, qui etiam tyranni fuit? inputat nobis, quod | |
| deprehensus in adulterio mori noluit. tyrannicida noster iure | |
| occidi potuit a tyranno. certamen in pari condicione contractum | |
| publica fortuna distraxit. non innocentior vicit, sed fortior. tulit | 5 |
| secum tyrannus gladium; sic enim occisuri veniunt. cur solus ad | |
| praemium venis? tyrannum certe occidisti cum adultera. non | |
| loricam clipeumve sumpsit, sed tenuem ac perlucidam vestem; | |
| perfusus unguento intravit cubiculum, in quo tyrannum non esse | |
| diligenter agnoverat. tyrannicida noster ne tyrannum inveniret | 10 |
| optavit. ducat tyrannicidam in arcem tyrannus, non uxor, odium, | |
| non amor; ascensurus ferat animum, ferat ferrum; eat illo, ubi | |
| inveniat tyrannum. omnia honesta opera voluntas inchoat, occasio | |
| perficit. saepe honorata virtus est et ubi eam fefellit exitus; scelera | |
| quoque, quamvis citra exitum subsederint, puniuntur; nec infelix | 15 |
| virtus amittit gloriae titulum, nec gloriam virtutis intercipit for- | |
| tuita felicitas. numquam maiorum nostrorum prudentia tantis mu- | |
| neribus tyrannicidium emeret, si illud etiam libido promitteret. | |
| novo inauditoque more pugnabant, tyrannicida pro adulterio, | |
| tyrannus pro pudicitia. occidisti tu maritum, fortuna tyrannum. | 20 |
| tyrannum cadere rei publicae volo: occidat illum civis iratus, | |
| misceat maledicta vulneribus, qualia in adulterum maritus <iacere | |
| solet, non qualia in maritum> adulter. at <tu> ab adulterae osculis | |
| ad praemium curris: nolo tyrannicida imitetur, antequam occidat | |
| tyrannum. populus Romanus veneno vinci hostem noluit, prodi- | 25 |
| tione noluit. honorabo subitum tyrannicidium, non honorabo for- | |
| tuitum, non coactum. | |
| Pars altera. Non habebas, inquit, ferrum. quid enim tyranno | |
| profuit quod habuit? in eo, qui inermis ad tyrannum venit, non | |
| virtus minor est, sed periculum maius. non <est, quod> quaeras, | 30 |
| quid in arcem tulerim; tyrannicidium rettuli. non est gladius | |
| meus; sed manus mea est, sed animus meus est, sed consilium, | |
| sed periculum, sed tyrannicidium meum est. adulterium vocas, | |
| quo effectum est, ne quis timeat adulterium? diligenter arce | |
| munita occasionem requirens temptavi servos, temptavi amicos; | 35 |
| per uxorem solam refulsit occasio. non putavi adulterium uxorem | |
| tyranni polluere, sicut nec homicidium tyrannum occidere. ferrum | |
| in arcem ferre periculosum erat, invenire facile. si tyrannum, in- | |
| quam, invenero, obvia quaelibet res telum erit. certe semper | |
| secum solet habere ferrum tyrannus. gladius inter duos fortioris | 40 |
| est. quam sollicitus adulter fui, ne non deprehenderer! |