| Patronus Operas Remissas Repetens | |
| Per vim metumque gesta irrita sint. | 4.8.pr.1 |
| Bello civili patronus victus et proscriptus ad libertum | |
| confugit. receptus est ab eo et rogatus, ut operas remit- | |
| teret. remisit consignatione facta. restitutus indicit operas. | |
| contradicit. | 5 |
| Patronus a liberto restitutionem peto. si pacisci tunc a me | 1.1 |
| voluisses operas, spopondissem. bona bello perdidi, ad restitutio- | |
| nem nudus veni; nunc libertorum operas desidero. profer tabellas | |
| illa proscriptionis tabula crudeliores: persequebatur illa quos vice- | |
| rat, hae persecutae sunt quos receperant; in illa ultio fuit, in his | 5 |
| perfidia; denique illa iam desiit, hae perseverant. non mea, in- | |
| quit, sed aliena vis fuit. aeque dignus est poena qui ipse vim | |
| adhibet et qui ab alio admota ad lucrum suum utitur. in hunc | |
| primum incidi et, dum timeo, ne offenderem, secutus sum hoc | |
| exigentem. non recepit me, sed inclusit. nihil est venali miseri- | 10 |
| cordia turpius. | |
| Pars altera. Nihil tibi opus est potestas: scis tibi illum pa- | |
| rere, etiam cum cogi non potest. quaslibet indicas operas, num- | |
| quam tamen indices tam periculosas, quam indixisti. habeo iudi- | |
| cia tua; bene de servo iudicasti: manu misisti; bene de liberto: | 15 |
| proscriptus mihi potissimum te commisisti. si noluissem patronum | |
| habere, potui. unus ex proscriptis fuisti, qui tunc posses etiam | |
| rogari. restitutio tibi proscriptionem remisit, non quidquid in pro- | |
| scriptione gessisti rescidit. | |
| Extra. Omnes invecti sunt in libertum. Varius Geminus et | 20 |
| Otho Iunius egerunt lenius, ut patronus remissurus videretur | |
| operas, si obtinuisset. nam Otho dixit: sine me iudicio meo videri | |
| remisisse; faciam, remittam. quid me sic times, tamquam invitus | |
| promiserim? contra Cestius ait: tunc eiusmodi utendum coloribus, | |
| ubi verendum est, ne videamur rem duram postulare, ubi contra | 25 |
| honestam personam promissione iudex molliore fallendus est. quid | |
| in hac persona veremur et causa nisi hoc unum, quod ex hoc | |
| colore metuendum est, ne, si volumus hoc remittere, et voluisse | |
| videamur? |