| LIBRI QVINTI | |
| Laqueus Incisus | |
| Inscripti maleficii sit actio. | 5.1.pr.1 |
| Quidam naufragio facto, amissis tribus liberis et uxore | |
| incendio domus, suspendit se. praecidit illi quidam ex | |
| praetereuntibus laqueum. a liberato reus fit maleficii. | |
| Tres, inquit, liberos perdidi. utinam et illos servare potuis- | 1.1 |
| sem! vive; mutantur vices felicitatis humanae: proscriptus ali- | |
| quando proscripsit. victi fugiunt, proscripti latent, naufragi natant. | |
| amisi, inquit, uxorem, liberos, patrimonium. tu putabas te ea | |
| condicione accepisse, ne perderes? ludit [de] suis fortuna mune- | 5 |
| ribus et quae dedit aufert, quae abstulit reddit nec umquam | |
| tutius est illam experiri, quam cum locum iniuriae non habet. | |
| Cn. Pompeius in Pharsalia victus acie vixit. maius tu tuum putas | |
| esse naufragium? Crassus vixit; et non privatas perdiderat, sed | |
| publicas opes. omnia tibi fortuna abstulit, sed spem reliquit. tolle | 10 |
| spem hominibus, nemo victus retemptabit arma, nemo infeliciter | |
| experta negotiatione alios appetet quaestus, nemo naufragus vivet. | |
| spes est ultimum adversarum rerum solacium. ut viveres, natasti. | |
| miseritus sum nec in te amplius quam periculum cogitavi; non | |
| attendi incendium, non orbitatem, aut si attendi, memineram te | 15 |
| post illa vixisse. non visus est mihi moriendi animum habere: | |
| elegerat locum, in quo interpellari posset. | |
| Pars altera. Tot ille fundorum dominus aliena arbore suspen- | |
| do laqueum. de fortuna nihil queror: mori permittit. 'nunc' in- | |
| quit 'morere'. iniuria est, ut, qui meo arbitrio debui, tuo moriar. | 20 |
| amisi uxorem, liberos, patrimonium; fortuna mihi nihil praeter | |
| laqueum reliquit, iste nec laqueum. sumpsi instrumenta mortis | |
| solitudinem et laqueum, alterum aptum morituro, alterum misero. | |
| quisquis intervenis, si amicus es, defle, si inimicus es, specta. cum | |
| a me iste accusetur, graviorem de me quam de reo ferte senten- | 25 |
| tiam: ego ut moriar, iste ne prohibeat. ne haec narrarem, mori | |
| volui. praecidit remedium meum. si qua est fides, non enatavi, | |
| sed eiectus sum. nihil iam timebam nisi vivere. domus meae fata | |
| claudo, nullo miserior quam quod ultimus morior. cui me vitae | |
| reservas? ut aedificem? aspice incendium. ut navigem? aspice nau- | 30 |
| fragium. ut educem? aspice sepulchrum. in tam calamitosa domo | |
| feliciores fuistis, uxor et liberi: vobis mori contigit. |