| Gener Inimici Divitis | |
| Pauper, cum haberet filium et divitem inimicum filiam | 5.2.pr.1 |
| habentem, peregre profectus est. rumor fuit de morte | |
| eius. filius cum divite in gratiam rediit et eius filiam | |
| duxit. reversus pater cogit illum uxorem repudiare; | |
| nolentem abdicat. | 5 |
| Nemo quicquam facile credit, quo credito dolendum sit. ego | 1.1 |
| diu non credidi de nuptiis tuis. desertor patris, inimici cliens, | |
| uxoris mancipium, non flevisti patrem, non quaesisti; sic inimico | |
| placuisti. rumor, inquit, fuerat te decessisse. mirabar, si talem | |
| uxorem vivo patre habere potuisses. non quaeris, ubi perierim? | 5 |
| mors mea tibi debet esse suspecta: inimicum habeo. quis alius | |
| hanc famam potuit inmittere, nisi qui me vivo filiam conlocare | |
| non poterat? non times, ne inter ipsas nuptias tuas patris ossa | |
| referantur? tot servi secuntur, tot liberti, tot clientes, ut quidquid | |
| dixerit rumor sit. Fabricius aurum a Pyrrho accipere noluit; | 10 |
| beatior fuit [ille] animo quam ille regno. plures insidias in itinere | |
| fugi, et factum dives, quod faciendum mandaverat, credidit. | |
| Pars altera. Vanum gloriae genus odium divitiarum. mortales | |
| esse inimicitiae debent. Scipio Gracchi inimicus et tamen postea | |
| socer. cuius vitio inimicitiae contractae sint, apparet: ille amat | 15 |
| filium tuum, tu nec tuum. | |
| Extra. Senianus rem stultissimam dixit: dives me semper | |
| contempsit, numquam nisi pro mortuo habuit. ut aliquid et ipse | |
| simile Seniano dicam, post hanc sententiam semper Senianum pro | |
| mortuo habui. | 20 |