| Damnatus Parricidii Alligans Fratrem | |
| Qui falsum testimonium dixerit, vinciatur apud eum, | 5.4.pr.1 |
| in quem dixerit. | |
| Ex duobus filiis profectus est cum uno pater; adu- | |
| lescens solus rediit. accusatus est a fratre parricidii | |
| et damnatus. diebus festis intercedentibus poena ex lege | 5 |
| dilata est; rediit pater. accusavit damnatus fratrem falsi | |
| testimonii et obtinuit et vinxit. cogit pater, ut vinctum | |
| solvat; nolentem abdicat. | |
| Falsum, inquit, in fratrem testimonium dixit. si vis grave | 1.1 |
| illius crimen facere, te exorabilem praesta. crudelis in fratrem | |
| miraris, si in te parricidium creditum est? ergo ego duos filios | |
| habere non possum? adulescens, iam potes et parricidium facere. | |
| alligatus est alter filius, quia non revertebar, alter, quia redii. num- | 5 |
| quam solves fratrem? si talis es, nihil testis mentitus est: parri- | |
| cida es. non impio in te, sed in patrem pio animo dixit: suspectum | |
| habuit, quod reliqueras patrem. inter catenas filii mei iaceo eo- | |
| dem clausus ergastulo. ingrate, testem tuum simul alligasti. | |
| Pars altera. Meo periculo solutus, meo alligatus vix solvi | 10 |
| poterat, si testimonium falsum pro fratre dixisset. parricidium de | |
| patre finxit, de fratre commisit. venisse patrem mihi carnifex | |
| nuntiavit. parricida sum, sicut obicitur, <si> huic leviter irascor. | |
| miraris, si eum fratrem alligare possum, qui me potuit occidere? | |
| ingrata erat ipsa poenae meae dilatio: expectare gravius vide- | 15 |
| batur quam pati; imaginabar mihi culleum, serpentis, profundum. |