| Non Recepti ab Imperatore | |
| Nocte in bello portas aperire ne liceat. | 5.7.pr.1 |
| Imperator in bello summam habeat potestatem. | |
| Trecenti ab hoste captivi ad portas nocte venerunt, | |
| imperator non aperuit; ante portas occisi sunt. imperator | |
| post victoriam reus est laesae rei publicae. | 5 |
| Non putavi meos. noverant legem. cur, inquit, trecenti perie- | 1.1 |
| runt? immo cur, ne perirent, capti sunt? hos ego interdiu non | |
| recepissem nisi victores, noctu ne victores quidem. procedens | |
| postridie in proelium pugnaturis ostendi trecentos, in quibus nihil | |
| laudari potest praeter fugam, nihil desiderari praeter numerum. | 5 |
| fugiunt ut leges relinquant, revertuntur ut tollant. populus Ro- | |
| manus Cannensi proelio in summas redactus angustias, cum ser- | |
| vorum desideraret auxilia, captivorum contempsit et credidit eos | |
| libertatem magis tueri posse, qui numquam habuissent, quam qui | |
| perdidissent. nocte quomodo hostem civemque distinguam? quam | 10 |
| mihi das notam, ut arma cognoscam? credo in insidiis hostes | |
| fuisse, ut exclusos occiderent, sequerentur admissos. | |
| Pars altera. Infestus trecentis fuit; iniquo conlocavit loco; | |
| hoc ne argui posset, non recepit. capti sunt fortissimi duces, | |
| Regulus, Crassus. haec postrema rogantium vox erat: mitte arma; | 15 |
| certe lex non vetat. |