| Tyrannus post Abolitionem Candidatus | |
| Conpetitori liceat in conpetitorem dicere. | 5.8.pr.1 |
| Tyrannus dominationem sub abolitione deposuit, ut, | |
| si quis obiecisset tyrannidem, capite puniretur. petit | |
| magistratum; conpetitor contradicit. | |
| Candidatus anno meo spondeo: nulla rapietur, nullus occide- | 1.1 |
| tur, nullum spoliabitur templum. cur honores tamdiu non gesserit, | |
| narret; per communem deprecor libertatem, <ne> moriar: obicietur | |
| tibi, quod occideris civem. vult aliquo imperio, aliqua potestate | |
| distingui, homo magnae nobilitatis, magnae gratiae, ingentis pe- | 5 |
| cuniae. Siciliae fuisse dicitur dominus, qui inclusos aeneis tauris | |
| homines subiectis urebat ignibus, ut mugitum ederent, verba non | |
| possent. o hominem in sua crudelitate fastidiosum, qui, cum vellet | |
| torquere, tamen nolebat audire! | |
| Pars altera. Quidquid egi, quidquid gessi, rei publicae causa | 10 |
| feci. peto, ne mihi lex pro me lata noceat, neu quid noceat, quia | |
| non obicitur, quod non noceret obiectum. |