LIBRI SEXTI
Chirographum cum Abdicato
  Abdicato frater chirographum dedit dimidiam se par- 6.1.pr.1
tem daturum hereditatis, si non respondisset. ille tacuit.
abdicatur alter a patre.
  Tantum aeris alieni habet, quantum vivo patre non possit 1.1
solvere. vis scire, cuius fidei sis? ne frater quidem tibi sine
chirographo credidit. alterius spem moror, alterius fidem. vivo,
et iam patrimonium meum divisum est. nisi succurritis, vincet me
et ille, qui tacuit. non dissimulo me hodie duos abdicare. chiro- 5
graphum prode, parricidarum foedus et nefariae spei pactum,
chirographum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum.
  Pars altera. In omnem me fortunam, frater, comitem tibi
iungam: si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una
urbes peragrabimus, si cotidianam rogavero stipem, et illam tecum 10
dividam. nolui recentem iram exagitari patris; malui, ut tacendo
patrem vinceret. meae partis heres ero, tuae custos. et quia de
re maxima melius sibi quisque credit, do chirographum; tu da
operam, ut istud magis a patre accipere quam a fratre videaris.
hoc, quod honeste, quod pie gerebamus, tam palam egimus, ut 15
pater sciret. quid enim timerem? ne, si rescisset pater, moleste
ferret filium suum hominem avarum non esse, fratrem pium esse?
ita mihi contingat patrem utrique nostrum placare.