Exul Pater Fundo Prohibitus
    Exulem tecto et cibo iuvare ne liceat. 6.2.pr.1
    Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet.
  Quidam, cum filium et filiam haberet, inprudentis cae-
dis damnatus in exilium profectus solebat venire in
possessionem vicinam finibus. resciit hoc filius, cecidit 5
vilicum; vilicus exclusit patrem. coepit ire ad filiam.
accusata illa, quod exulem recepisset, advocato fratre
absoluta est. post quinquennium pater abdicat filium.
  Accusator civium me fecit exulem, filius etiam meorum. 1.1
filiam honestiorem inveni, quod accusata est, servum frugaliorem,
quod caesus est. male meruisti de patre, quem exclusisti, de sorore,
cui praeiudicio nocuisti, de iudicibus, quos in tam bona timuisti
causa. aut tu peccasti aut soror. filius me meus docuit, quod illum 5
non recipio. absoluta est, inquit, me advocato soror. ita tu patrem
non recipiebas, cum tam bene istam causam agere posses? cum
absoluta est quae receperat, damnatus est qui expulerat. filia me
patrem iudicavit, servi dominum; uni filio exul fui. ignosce, fide-
lissime servulorum, et tibi inprudens nocui. quam bonam eius 10
causam putas fuisse, quae ne te quidem advocato damnata est?
si te herede possum mori, dignus sum, qui tibi etiam hunc servum
relinquam. alii exul est, tibi pater est. nulla lex scelus imperat:
certe quae <non> fecit absoluta est. lex eum tenet, qui iuvat exulem,
non qui patitur iuvari. ignora, dissimula: lex te innocentem esse, 15
non curiosum iubet. si mea causa faciebas, me admonuisses, ser-
vum prohibuisses, non cecidisses.
  Pars altera. Facere lege prohibente non potui. accusata et
absoluta est, quia muliercula videbatur non nosse leges. non pro
me timui, sed pro te: res in notitiam hominum pervenerat; capta- 20
baris; timui, ne occidereris. vis scire notum fuisse? soror est accu-
sata. malui servum frugalissimum caedere quam patrem optimum
amittere.