| Mater Nothi Lecta pro Parte | |
| Maior frater dividat patrimonium, minor eligat. | 6.3.pr.1 |
| Liceat filium ex ancilla tollere. | |
| Quidam, cum haberet legitimum filium, alium ex an- | |
| cilla sustulit et decessit. maior frater sic divisit, ut patri- | |
| monium totum ex una parte poneret, ex altera matrem | 5 |
| nothi. minor elegit matrem et accusat fratrem circum- | |
| scriptionis. | |
| Vnus omnium exheredatus sum dividendo. legisset, inquit, | 1.1 |
| alteram partem. tu solus talis potuisti esse filius, qualis frater es. | |
| lex te dividere, me eligere iussit: aperte, ne minor circumscribatur, | |
| timet. sic divisit, ut, si vellem non esse mendicus, relinquerem | |
| fratrem in egestate, matrem in servitute. non est dividere ex | 5 |
| altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. talis fuit, ut | |
| illi coheredem pater ex ancilla tolleret. elige, ut aut patrimonio | |
| careas aut scelere. circumscriptores dici solent, qui aliquid abs- | |
| tulerunt: iste nihil reliquit. tu, inquit, voluisti pauper esse. cur | |
| ergo queror, si egestate delector? obici, inquit, non potest quod | 10 |
| lege factum est. immo nihil nisi quod lege factum est; nam si | |
| quid aliter gestum est, per se inritum est. circumscriptio semper | |
| crimen sub specie legis involvit: quod apparet in illa, legitimum | |
| est, quod latet, insidiosum. semper circumscriptio per ius ad in- | |
| iuriam pervenit. lex iubet maiorem dividere, minorem eligere: | 15 |
| nec tu divisisti nec hic elegit; sic a te alligatus est, ut necesse | |
| haberet quod non expediebat malle. nota fuit in matrem mea | |
| pietas; non timuit, ne eligere possem alteram partem. | |
| Pars altera. Ego nihil aliud quam divisi. circumscriptio non | |
| in divisione est, sed in electione. habes matrem, quam totis qui- | 20 |
| dam bonis redemerunt; habes gloriam, quam per ignes quidam, | |
| per arma <alii> quaesierunt. multa de patrimonio rapuit, cum | |
| haberet ius dominae ancillae inpudentia. timebas, ne in illam sae- | |
| virem? non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium | |
| habiturus essem. nunc tantundem habes; habes enim partem, | 25 |
| quam voluisti. ut tantundem haberes, nec pater voluerat; ideo | |
| matrem tuam ancillam reliquit. |