| Iphicrates Reus | |
| Qui vim in iudicio fecerit, capite puniatur. | 6.5.pr.1 |
| Missus Iphicrates adversus Thracum regem bis acie | |
| victus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem | |
| duxit. cum Athenas redisset et causam diceret, visi sunt | |
| circa iudicium quidam Thracum cultris armati, et ipse | 5 |
| reus gladium strinxit. cum iudices citarentur ad iudi- | |
| candum, palam absolutorias tulerunt sententias. accu- | |
| satur, quod vim in iudicio fecerit. | |
| Nemo iudicum tuorum non sic timuit, tamquam tu de illis | 1.1 |
| iudicaturus esses. cum toto tibi regno suo venit advocatus; non | |
| maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde | |
| gladium; iudicium est. quid tibi cum gladio? certe bis victis arma | |
| ponenda sunt. quae est ista contra rerum naturam permutatio, in | 5 |
| bello nuptiae, in iudicio bellum? | |
| Pars altera. Ego vim non feci; omnia enim legitima peracta | |
| sunt: accusator suo loco dixit, reus suo respondit; perfectum per | |
| omnes numeros suos iudicium est. cum iudices sententias ferrent, | |
| strinxi gladium, ut occiderem me, si damnatus essem. iudices | 10 |
| tulerunt palam absolutorias, ut gratiam duci suo referrent. nup- | |
| tiarum causa utilitas rei publicae fuit. miles pulsus saepius erat | |
| infelici proelio. barbaros circa iudicium fuisse non propter offi- | |
| cium armatos, sed propter morem suum. quid potestis, inquit, | |
| queri? quod vobis obsidem adduxi? | 15 |