| Adultera Venefica | |
| Veneficii sit actio. | 6.6.pr.1 |
| Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, | |
| indicavit uxori, cui eam conlocaturus esset. illa dixit: | |
| celerius morietur quam illi nubat. decessit puella ante | |
| diem nuptiarum, dubiis signis crudelitatis et veneni. tor- | 5 |
| sit ancillam pater; dixit illa nihil se scire de veneno, | |
| sed de adulterio dominae et eius, cui conlocaturus filiam | |
| erat. accusat uxorem veneficii et adulterii. | |
| 'Morietur': teneo veneficam; 'celerius quam nubat': teneo ad- | 1.1 |
| ulteram. 'morietur': factum est; 'celerius quam nubat': factum est. | |
| adulterium deprehendi serius quam factum est, veneficium, ante- | |
| quam fieret. duo crimina ad vos detuli et duas indices: altera | |
| dicit quod factum est, altera etiam quid futurum sit. generi ad- | 5 |
| ultera, filiae paelex. quam infelix domus est, in qua <veneficium> | |
| adulterii argumentum est! dixi: honestus est; dixi: pulcher est; | |
| dum laudo generum, commendavi adulterum. o me tardissimum | |
| in malis meis! veneficium ne denuntiatum quidem credidi, ad- | |
| ulterium in veneficio demum deprehendi. versae sunt in exsequias | 10 |
| nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo | |
| felices faces. profertur putre corpus et venenis tumens. quid ultra | |
| quaeritis? verbis signa, signis tormenta conveniunt. ad vocem | |
| tuam facta conveniunt. 'morietur, antequam nubat': factum est. | |
| vidimus fluens corpus et in cadavere illius materna verba cre- | 15 |
| didimus. generum adulterio perdidi, uxorem parricidio, filiam | |
| veneficio. | |
| Pars altera. Duo gravissima crimina obiecit, adulterium et | |
| veneficium: adulterium ancilla teste, veneficium ne ancilla qui- | |
| dem. cum indignaretur se non rogatam, exciderunt illi verba, | 20 |
| quae non minus quam pater filiam luget. at quare dixisti: 'cele- | |
| rius morietur quam illi nubat'? verba dolori parum considerata | |
| exciderunt. et est saepissime fortuita divinatio. |