| Demens qui Filio Cessit Vxorem | |
| Dementiae sit actio. | 6.7.pr.1 |
| Qui habebat duos filios, duxit uxorem. alter ex adu- | |
| lescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici | |
| dixerunt animi vitium esse. intravit ad filium stricto | |
| gladio pater; rogavit, ut indicaret sibi causam. ait amari | 5 |
| a se novercam. cessit illi uxore sua pater. ab altero | |
| accusatur dementiae. | |
| Audite rem novam: fratrem crudelem, novercam misericor- | 1.1 |
| dem. insanus sum, quia aliquis meo beneficio sanus est. tradidi | |
| illi uxorem; sed eripueram. 'testor' inquit 'praesides pietatis deos, | |
| amare antequam duceres coepi'. ita tu iniuriam vocas, quod fra- | |
| trem habes, non habes novercam? transii praeter istius oculos | 5 |
| cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. patri, qui peri- | |
| culum filii morientis sustinere non potuit, ignoscendum in quali- | |
| cumque facto est. | |
| Pars altera. Alter lenocinio curavit, alter parricidio conva- | |
| luit. quid? hoc adulterium esse non putas, quod marito conci- | 10 |
| liante committitur? nescio, furiosius uxorem duxerit, an habuerit, | |
| an dimiserit, an conlocarit. quam demens est cui adulterium pro | |
| beneficio imputatum est! strinxit gladium maritus, non ut vindi- | |
| caret adulterium, sed ut faceret. mori potius debuit frater quam | |
| sanari turpiter. quid enim, si matrem, si sororem concupisset? | 15 |
| quaedam remedia graviora ipsis periculis sunt. omnia inter pri- | |
| vignum et novercam conposita; simulatum morbum et derisum | |
| animo turpissimo patrem. |