| LIBRI SEPTIMI | |
| Ab Archipirata Filio Dimissus | |
| Duobus filiis quidam superduxit novercam. alterum | 7.1.pr.1 |
| domi parricidii damnavit; tradidit fratri puniendum: | |
| ille eum exarmato navigio inposuit. delatus adulescens | |
| ad piratas, archipirata factus peregrinantem patrem | |
| cepit et remisit. reversus pater abdicat filium. | 5 |
| Tanta tempestate confusus dispicere nil potui; nec satis me- | 1.1 |
| mineram, tale ministerium mihi pater an noverca mandasset, | |
| ministerium an poenam esse voluisset, vindictam parricidii an | |
| parricidium. insui fratrem culleo iubes? non possum. non ignoscis? | |
| an non credis? ego contendo ne te quidem posse. nemo reper- | 5 |
| tus est naufragii comes; omnia instrumenta circumcisa sunt, ad- | |
| miniculum spei nullum. patri sum excusandus an fratri? 'hoc | |
| pietatis tuae munus ad inferos perferam, licuisse mihi per fra- | |
| trem aliter quam parricidae mori'. vivit, inquit, frater; non credo. | |
| servavit, inquit, me; fecisti, ut crederem. in domo, in qua tam | 10 |
| facile parricidium creditum est, ego fratrem occidere non potui, | |
| frater patrem. descriptio tempestatis: emicabant densis undique | |
| nubibus fulmina et tempestates horridae absconderant diem; in- | |
| tumuerat mare iustis quoque navigiis horrendum. habes, inquam, | |
| frater, si innocens es, navigium, si nocens, culleum. non potui | 15 |
| facere parricidium—quam facile erramus omnes!—et factum | |
| putavi. frater, inquit, tu primus in domo parricidium facies. iace- | |
| bat in litore navigium, quod etiam integrum infeliciter vexerat. | |
| credam parricidam, si tibi proficiscenti navigium suum reddidit. | |
| subito mihi cum animo pariter excidit ferrum, et nescio qua | 20 |
| perturbatione tenebrae stupentibus offunduntur oculis. intellexi, | |
| quam difficile esset parricidium facere, etiam quod imperasset | |
| pater. ita mihi, quae sola miseros in domo nostra respicit, For- | |
| tuna succurrat. profectus pater tranquillo mari, auspicato itinere, | |
| integra navi. quid hoc est? felicius navigavit damnatus quam | 25 |
| qui damnaverat. utrum vobis videtur innocentiam apud piratas | |
| didicisse, an ne apud piratas quidem perdidisse? perieras, pater, | |
| nisi in parricidam incidisses. scissa quoque vela fecerant sinus | |
| et instructas classes naufraga praecesserat navis. scires navigare | |
| qui servaturus esset patrem. erat navigium, immo fuerat. o cru- | 30 |
| delis et pertinax noverca! nihilominus saevit. maria iam quie- | |
| scunt, praedones miserentur, irati parcunt. veni ad vos, ut probem | |
| me parricidam. multas rerum natura mortis vias aperuit et | |
| multis itineribus fata decurrunt. o maria iustiora iudiciis! o mitio- | |
| res procellae patre! non putatis misericordem qui quem damnavit | 35 |
| puniendum fratri dedit? centurio Luculli Mithridaten non potuit | |
| occidere, Mithridaten, dii boni, quam non dubium parricidam! | |
| gaude, pater: neuter ex filiis tuis parricidium fecit. narra, pater, | |
| quomodo te dimiserit sic dimissus. 'nocens est iste'; sed mihi | |
| frater est. naturae iura sacra sunt etiam apud piratas. dixisses, | 40 |
| inquit, te non posse. ita tu nesciebas? non licuit, non debui, | |
| non potui. | |
| Pars altera. Nega nunc parricidam fuisse quem scis esse | |
| piratam. dimisit me in patrocinium suum, ut, quia non occiderat, | |
| videretur nec ante voluisse. quis porro me uno miserior est? | 45 |
| vitam parricidae debeo. | |
| Extra. Magna novorum rhetorum manus in hanc partem | |
| transiit, ut aliquid dici debuerit in novercam; fuerunt et illi, qui | |
| non quidem palam dicerent, sed per suspicionem et figuras; quod | |
| Passienus non probabat adserens minus verecundum esse aut | 50 |
| tolerabile infamare novercam quam accusare. quidam principia | |
| tantum habuerunt in sua potestate, post ablati sunt impetu. ex- | |
| cusatius est autem in malum colorem incidere quam transire. | |
| Hispanus, duro colore usus, hoc se tamquam gravius elegisse | |
| dixit supplicii genus. qui color prudentibus displicebat; quam | 55 |
| enim spem habet absolutionis, si nec paruit nec pepercit? |