| Popilius Ciceronis Interfector | |
| De moribus sit actio. | 7.2.pr.1 |
| Popilium parricidii reum Cicero defendit; absolutus | |
| est. proscriptum Tullium ab Antonio missus occidit; | |
| caput ad Antonium rettulit. accusatur de moribus. | |
| Occidit Ciceronem Popilius. iamne creditis occisum ab isto | 1.1 |
| patrem? occisurus Ciceronem debuit incipere a patre. Antonius, | |
| inquit, iussit. non te pudet, Popili? imperator tuus te credidit | |
| posse parricidium facere. abscidit caput, amputavit manum. minus | |
| in illo crimen est, quod Ciceronem occidit. pro dii boni! occisum | 5 |
| Ciceronem malos mores voco. hoc unum feliciter, quod ante oc- | |
| cidisti patrem quam Ciceronem. facilius pro parricida Cicero | |
| iudicem movit quam pro se clientem. ad vos hoc, patroni, spectat | |
| exemplum: nullos magis odit Popilius quam quibus plurimum | |
| debet. abscidit cervices. parce iam, Popili: nihil tibi nisi occiden- | 10 |
| dum mandavit Antonius. pudeat te, Popili: accusator tuus vivit. | |
| non credidisset Popilium facturum Antonius, nisi parricidium | |
| fecisse meminisset. dii manes Popili senis et inultae patris um- | |
| brae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam. | |
| non hausit Minturnensis palus exulem Marium; Cimber etiam in | 15 |
| capto vidit imperantem. Cn. Pompeius terrarum marisque domitor | |
| libenter se Hortensi clientem professus est; et Hortensius bona | |
| Pompei, non Pompeium defenderat. ita tu, Popili, si Antonius | |
| iussisset, et patrem occidisses? | |
| Pars altera. Si illa tempora in crimen vocas, dicis non de | 20 |
| hominis, sed de rei publicae moribus. miraris, si eo tempore | |
| necesse fuit Popilio occidere, quo Ciceroni mori? Ciceronis pro- | |
| scriptio fuit occidi, mea occidere. iussit imperator, iussit victor: | |
| ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare poterat res | |
| publica? | 25 |
| Extra. Popilium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem | |
| Ciceronis et hi quoque non parricidii reum a Cicerone defensum, | |
| sed in privato iudicio. |