| Mater Caeca Filium Retinens | |
| Liberi parentes alant aut vinciantur. | 7.4.pr.1 |
| Quidam habens uxorem et filium profectus in piratas | |
| incidit. scripsit utrique de redemptione. uxor flendo | |
| caeca facta est. filium euntem ad redemptionem alimenta | |
| poscit; non remanentem alligari vult. | 5 |
| Navigaturus uxori filium reliquit; nec adhuc caeca erat. | 1.1 |
| non est, quod mulieris affectum lege aestimetis, qua minatur; | |
| omnia facit, ne filius alligetur. quotiens duobus est communio, | |
| potestas eius fit tota, qui praesens est. | |
| Pars altera. Vnius vinculis duos alligat. victo mater catenas | 5 |
| denuntiat, victori ad piratas eundum est. filius familiae nulli pos- | |
| sum servire nisi patri. petis ab eo alimenta, quem pater peregre | |
| mittat. primae partes patris sunt, secundae matris. ille peregre | |
| est, tu domi; ille captus, tu libera; ille inter piratas, tu inter | |
| cives; ille alligatus, tu soluta. at tu caeca es: infelicior ille, quod | 10 |
| videt catenas suas et caedes et vulnera et cruces eorum, qui non | |
| redimuntur. at periculosum est. quam multi nihil pro patribus | |
| periculosum putarunt! non, inquit, vindictam, sed misericordiam | |
| quaerit. ita quisquam exigit pietatem, ut impediat? | |
| Extra. Calvus, qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de | 15 |
| eloquentiae principatu habuit, usque eo concitatus actor fuit, ut | |
| in media oratione eius exclamaret Vatinius reus: rogo vos, iudices: | |
| num, si iste disertus est, ideo me damnari oportet? |