| Demens qui Servo Filiam Iunxit | |
| Tyrannus permisit servis dominas suas rapere. pro- | 7.6.pr.1 |
| fugerunt principes civitatis et simul qui filium habebat | |
| et filiam. cum omnes servi dominas vitiassent, servus | |
| eius virginem servavit. occiso tyranno reversi sunt prin- | |
| cipes; in crucem servos sustulerunt; ille manu misso | 5 |
| filiam iunxit. reus est a filio dementiae. | |
| Haberemus solacium, si has nuptias tyrannus fecisset, non | 1.1 |
| pater. sanum putatis esse qui imitari tyrannum maluit quam ser- | |
| vum? fecit se similem tyranno, filiam raptis, libertum cruciariis. | |
| plus permisit servo dominus quam tyrannus. quisquis has nuptias | |
| facit, aut insanus est aut tyrannus. egregius gener, cui nihil est | 5 |
| gloriosius quam quod inter cruciarios non est! virginitatem sub | |
| patre perdidit, quam servaverat sub tyranno. itane est nuptiis di- | |
| gnus, quia indignus est cruce? melior condicio vitiatarum quam | |
| virginis est: illis mutare nuptias contigit. propitius pater ita con- | |
| locavit filiam suam, ut iratus tyrannus alienas. cum sanus esset | 10 |
| pater, ne has videret nuptias, fugit. miserrima soror, sub tyranno | |
| patrem desiderabas, sub patre tyrannum desideras. non est illi | |
| praemium, unum spectare omnium cruces? dominam non stupra- | |
| vit. auge beneficia: nec dominum occidit nec venenum dedit. | |
| non est beneficium scelere abstinere. quod aliae in tyrannide | 15 |
| passae sunt, haec in libertate; ceterae absentibus suis, haec prae- | |
| sentibus; in aliis stuprum vocatur, in hac matrimonium. timuit | |
| ille supplicium; scivit rem publicam liberandam, daturos poenas | |
| qui contaminassent; et adventare tyrannidi tempus ultimum vidit. | |
| convenite servuli, convenite liberti, empta cognatio. | 20 |
| Pars altera. Si quis tyranno indicasset, solus hic in cruce | |
| pependisset. licet cui volo filiam conlocare. Marcus Cato coloni | |
| sui filiam duxit uxorem. filia non mariti petulantiam timebit, non | |
| verborum contumeliam, non paelicem, non repudium. neminem na- | |
| tura liberum fecit, neminem servum; inposuit haec fortuna postea | 25 |
| singulis nomina. nuper et nos servi fuimus. servus rex fuit. |