| Cavete Proditorem | |
| Pater et filius imperium petebant; praelatus est filius. | 7.7.pr.1 |
| commisso bello captus est. missi sunt decem legati ad | |
| redimendum imperatorem. euntibus occurrit pater; dixit | |
| sero se aurum ad redemptionem tulisse, filium cruci- | |
| fixum esse. illi pervenerunt; quibus imperator ex cruce | 5 |
| dixit: 'cavete proditorem'. reus fit pater proditionis. | |
| Imperator supplicium tulit, proditor pretium. tristiorem istum | 1.1 |
| vidimus, cum filius imperator renuntiatus est, quam cum captus. | |
| quemadmodum redisti tutus, senex solus cum auro, cum etiam | |
| imperatores capiantur? plus accepit auri, quam quod posset abs- | |
| condi. nolite mirari: et imperatorem et filium vendiderat. 'cavete | 5 |
| proditorem': iam comitiis cavimus. abstulissent tibi aurum hostes, | |
| nisi dedissent. 'cavete proditorem' indicium fuit morientis breve, | |
| filii verecundum. cur dimissus es? si nihil aliud, et ducem genuisti | |
| et dux esse voluisti. candidatus processit contra patrem: iam | |
| tunc nobis verecunde indicavit. filius tuus tibi credere rem pu- | 10 |
| blicam noluit. legati nostri aurum ferebant, pater auferebat. non | |
| immobilis deriguisti, non illic quasi et ipse affixus haesisti? quid | |
| tam cito recedis? adhuc et vivit et loquitur. voce proditionem | |
| indicavit, silentio proditorem. optimus imperator curare rem pu- | |
| blicam ne in cruce quidem desiit. tibi non dixit: 'cave proditio- | 15 |
| nem'. nec imperator potuit tacere proditionem nec loqui filius | |
| proditorem. expecta, dum mittantur legati. dicis: affectus non | |
| sustinet moram. ergo si redimere non potes vivum, saltim mor- | |
| tuum redime. numquam tam durus hostis fuit, ut paternis lacrimis | |
| non flecteretur. 'cavete proditionem'; id est: ne quis insciis custodi- | 20 |
| bus exeat, ne quis ignorante re publica ad hostem perveniat, ne quis | |
| ex hostium castris gravis auro revertatur. indicio nihil deest: de | |
| proditione vobis dicit imperator, de proditore legati. sublata quae- | |
| stio est. quaeritis, quem dixerit? videte, cui nihil dixerit. | |
| Pars altera. In comitiis filio meo cessi. decretum non ex- | 25 |
| pectavi, sed amens et attonitus protinus cucurri. ad summam, | |
| festinavi nec occurri. sciebam hostes patrum lacrimis saepe flecti. | |
| Extra. Latro non curavit dicere nullam factam esse prodi- | |
| tionem, sed se proditorem non esse. suspectus est, inquit, iudici | |
| qui plus quam se defendit. Cestius posita suasoria 'deliberat | 30 |
| Alexander, an Oceanum naviget, cum exaudita vox esset: quo- | |
| usque, invicte?' describenti discipulo late Alexandri victorias | |
| gentesque perdomitas addentique: 'quousque post ista?' excla- | |
| mavit: 'et tu quousque?' |