| Mutanda Optio Raptore Convicto | |
| Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. | 7.8.pr.1 |
| Rapta producta nuptias optavit. iuvenis raptorem se | |
| negavit. convictus est; illa mortem petit. raptor contra- | |
| dicit. | |
| Optare tibi non amplius quam semel licuit. proponite sup- | 1.1 |
| plicii faciem, carnificem, securim: hoc semel licere nimium est. | |
| in hanc perturbationem deductus sum, ut ignorarem, quid fecis- | |
| sem. gravius punior, cum me peccasse pudet, quam cum peccavi. | |
| optavit nuptias; nec adhuc sciebat, quam verecundum maritum | 5 |
| esset habitura. raptorem dimisisti; virum occides? minus est ergo | |
| quod vitiavit quam quod negavit? ergo nos iniuriam periculosius | |
| negavimus quam fecimus? quadam nocte—quid dicam? non | |
| negare iam non pudet, nox, vinum, error—quid irasceris, puella? | |
| iam non negat. iudex tabellam revocare, quam tulit, non potest; | 10 |
| quaesitor non mutat pronuntiationem. nihil tam civile, tam utile, | |
| quam brevem potestatem esse, quae magna est. si mortem opta- | |
| veris hodie, facies quod numquam factum est: utrumque optaveris. | |
| Pars altera. Id egit priore iudicio, ne quam omnino poenam | |
| stupri penderet; hoc id agit, ut ipse optet. utinam non illum | 15 |
| liberaret metu quod iudicis sui clementiam novit. est quaedam | |
| proxima innocentiae verecundia, praebere se legibus. lex non | |
| adicit, quotiens optet, sed ex quibus: aut hoc, inquit, aut illud; | |
| non adicit: ne amplius quam semel. |