| Fur Accusator Proditionis | |
| Iniuriarum sit actio.—Fur contione prohibeatur. | 10.6.pr.1 |
| Quidam, cum divitem proditionis accusasset, noctu | |
| parietem eius perfodit et scrinium, in quo missae erant | |
| ab hostibus litterae, sustulit. damnatus est dives. cum | |
| contionari vellet accusator, a magistratu prohibitus agit | 5 |
| iniuriarum. | |
| Id solum sustuli, quod fur reliquisset. nihil magis fur timui, | 1.1 |
| quam ne dominus furtum nollet agnoscere. ruentem civitatis sta- | |
| tum unius parietis ruina suspendit. profiteor indicium: furti mei | |
| civitas conscia est. furtum est, quod timet dominus agnoscere? | |
| quod qui perdidit, supplicium tulit, praemium, qui subripuit? cui | 5 |
| magis permisisses loqui, si eodem tempore et fur venisset et | |
| dominus? mille navium duces furto Troiam cepistis. si bene | |
| furto evertuntur urbes, quanto melius liberantur! in forum veni, | |
| narravi nocturnam expeditionem meam. convenerant omnes tam- | |
| quam ad contionem. cur me summoves ante accusationem, cum | 10 |
| nec proditores inauditi pereant? o furtum in contione narrandum! | |
| proditoris vigilantissimum pectus et in exitia semper nostra sol- | |
| licitum publica fata sopierant; ita etiam ministros eius alligaverat | |
| somnus, ut mihi liceret eligere quod tollerem. diruere mihi vide- | |
| bar hostium muros. furtum vocas, quo nihil melius anno tuo | 15 |
| factum est? nemo fur rem publicam cogitat. nihil non licet pro | |
| re publica facere. | |
| Pars altera. Quale illud, di, spectaculum fuit! conposuerat | |
| inter se fortuna rei publicae furem et proditorem. ut vidit inutile | |
| furtum suum, prodidit, ut vobis venderet quod nulli poterat, tam | 20 |
| callidus fur, ut etiam proditori posset inponere. consilium videri | |
| volt infelicitatem furti sui. lex, quae nocturnum furem occidi | |
| quoquo modo iubet, non de damnato tantum sed de fure loqui- | |
| tur; odit hoc vitium nec inmerito: non multum abest a prodi- | |
| tore. sustulit non quod elegit, sed quod illi fatum publicae feli- | 25 |
| citatis obiecit. uno tempore et proditorem nobis ostendit et furem, | |
| qui divitem conpilare quam damnare mallet. effregit domum | |
| suspensa manu; elusit illum. non tunc primum fecit; sed sustulit | |
| non quod voluit, sed quod potuit. bono exemplo damnatus est | |
| proditor, malo inventus. | 30 |