SUASORIARUM
LIBER
    Deliberat Alexander an Oceanum naviget. 1.pr.1
  . . . sinunt: cuicumque rei magnitudinem natura 1.1
dederat, dedit et modum; nihil infinitum est nisi
Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras
ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci
orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed 5
semper inde ubi desisse videatur novam exsurgere.
Facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non
potest. Satis sit hactenus Alexandro vicisse qua
mundo lucere satis est. Intra has terras caelum
Hercules meruit. Stat immotum mare, quasi de- 10
ficientis in suo fine naturae pigra moles; novae ac
terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta,
quae profunda ista vastitas nutrit, confusa lux alta
caligine et interceptus tenebris dies, ipsum vero
grave et defixum mare et aut nulla aut ignota 15
sidera. Ea est, Alexander, rerum natura: post
omnia Oceanus, post Oceanum nihil.
  ARGENTARI Resiste, orbis te tuus revocat; vici- 2.1
mus qua lucet. Nihil tantum est quod ego Alexandri
periculo petam.
  POMPEI SILONIS Venit ille dies, Alexander,
exoptatus quo tibi opera desset; idem sunt termini 5
et regni tui et mundi.
  MOSCHI Tempus est Alexandrum cum orbe et
cum sole desinere. Quod noveram vici; nunc con-
cupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt
quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui 10
tam horridi montes quorum non iuga victor miles
calcaverit? Ultra Liberi patris trophaea consti-
timus. Non quaerimus orbem, sed amittimus.
Inmensum et humanae intemptatum experientiae
pelagus, totius orbis vinculum terrarumque custodia, 15
inagitata remigio vastitas, litora modo saeviente
fluctu inquieta, modo fugiente deserta; taetra caligo
fluctus premit, et nescio qui, quod humanis natura
subduxit oculis, aeterna nox obruit.
  MUSAE Foeda beluarum magnitudo et inmobile 20
profundum. Testatum est, Alexander, nihil ultra
esse quod vincas; revertere.
  ALBUCI SILI Terrae quoque suum finem habent, 3.1
et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum
est; modum <tu> magnitudini facere debes, quo-
niam Fortuna non facit. Magni pectoris est inter
secunda moderatio. Eundem Fortuna victoriae 5
tuae quem naturae finem facit: imperium tuum
cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum
quoque naturam supergressa est! Alexander orbi
magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis
etiam magnitudini modus est; non procedit ultra 10
spatia sua caelum, maria intra terminos suos agi-
tantur. Quidquid ad summum pervenit, incremento
non relinquit locum. Non magis quicquam ultra
Alexandrum novimus quam ultra Oceanum.
  MARULLI Maria sequimur, terras cui tradimus? 15
Orbem quem non novi quaero, quem vici relinquo.
  FABIANI Quid? ista toto pelago infusa caligo 4.1
navigantem tibi videtur admittere, quae prospicien-
tem quoque excludit? Non haec India est nec
ferarum terribilis ille conventus. Inmanes propone
beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeviat, 5
quas ad litora undas agat. Tantus ventorum con-
cursus, tanta convulsi funditus maris insania est;
nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare,
nihil notum; rudis et inperfecta natura penitus reces-
sit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant 10
Alexandrum. Sacrum quiddam terris natura circum-
fudit Oceanum. Illi qui iam siderum collegerunt
meatus et annuas hiemis atque aestatis vices ad
certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota
mundi est, de Oceano tamen dubitant, utrumne 15
terras velut vinculum cludat an in suum colligatur
orbem et in hos per quos navigatur sinus quasi
spiramenta quaedam magnitudinis <suae> exaes-
tuet; ignem post se, cuius augmentum ipse sit,
habeat an spiritum. Quid agitis, conmilitones? 20
domitoremne generis humani, magnum Alexandrum,
eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur?
Memento, Alexander: matrem in orbe victo adhuc
magis quam pacato relinquis.
  {⁴¹Divisio.}⁴¹ Aiebat Cestius hoc genus suasoriarum 5.1
<alibi> aliter declamandum esse [quam suaden-
dum]. Non eodem modo in libera civitate dicendam
sententiam quo apud reges, quibus etiam quae
prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et 5
inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus,
alios magis veritatem pati; Alexandrum ex iis
esse quos superbissimos et supra mortalis animi
modum inflatos accepimus. Denique, ut alia dimit-
tantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius 10
coarguit; orbis illum suus non capit.
  Itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa
veneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori
eius, amitino Aristotelis, accidit, quem occidit
propter intempestive liberos sales; nam cum se 15
deum vellet videri et vulneratus esset, viso sanguine
eius philosophus mirari se dixerat quod non esset
ἰχώρ, οἷός πέρ τε ῥέει μακάρεσσι θεοῖσιν. Ille se
ab hac urbanitate lancea vindicavit.
  Eleganter in C. Cassi epistula quadam ad M. 20
Ciceronem missa positum: multum iocatur de
stultitia Cn. Pompei adulescentis, qui in Hispania
contraxit exercitum et ad Mundam acie victus est;
deinde ait: 'nos quidem illum deridemus, sed
timeo ne ille nos gladio ἀντιμυκτηρίσῃ.' In 25
omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est.
  Aiebat itaque apud Alexandrum esse <sic> dicen- 6.1
dam sententiam ut multa adulatione animus eius
permulceretur, servandum tamen aliquem modum,
ne non veneratio <videretur sed adulatio>, et acci-
deret tale aliquid quale accidit Atheniensibus cum 5
publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae
sed castigatae sunt. Nam cum Antonius vellet
se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis <suis>
subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Libe-
rum imitaretur, occurrerunt venienti ei Athenienses 10
cum coniugibus et liberis et Διόνυσον salutaverunt.
Belle illis cesserat si nasus Atticus ibi substitisset.
Dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi
Minervam suam et rogaverunt ut duceret; Antonius
ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille 15
talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: κύριε, ὁ
Ζεὺς τὴν μητέρα σου Σεμέλην ἄπροικον εἶχεν. Huic
quidem impune fuit, sed Atheniensium sponsalia
mille talentis aestimata sunt. Quae cum exigeren-
tur, conplures contumeliosi libelli proponebantur, 20
quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut ille
qui subscriptus statuae eius fuit cum eodem tempore
et Octaviam uxorem haberet et Cleopatram: Ὀκτ-
αουία καὶ Ἀθηνᾶ Ἀντωνίῳ· res tuas tibi habe.
Bellissimam tamen rem Dellius dixit, quem Messala 7.1
Corvinus desultorem bellorum civilium vocat quia
ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi
pactus est si Dolabellam occidisset, a Cassio deinde
transit ad Antonium, novissime ab Antonio trans- 5
fugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae
ad Cleopatram lascivae feruntur. Cum Athenienses
tempus peterent ad pecuniam conferendam nec
exorarent, Dellius ait: at tamen dicito illos tibi
annua, bienni, trienni die debere. 10
  Longius me fabellarum dulcedo produxit; itaque
ad propositum revertar.
  Aiebat Cestius magnis cum laudibus Alexandri 8.1
hanc suasoriam esse dicendam; quam sic divisit
ut primum diceret, etiamsi navigari posset Oceanus,
navigandum non esse; satis gloriae quaesitum;
regenda esse et disponenda quae in transitu vicisset; 5
consulendum militi tot victoriis lasso; de matre illi
cogitandum; et alias causas complures subiecit.
Deinde illam quaestionem subiecit, ne navigari
quidem Oceanum posse.
  Fabianus philosophus primam fecit quaestionem 9.1
eandem: etiamsi navigari posset Oceanus, navigan-
dum non esse. At rationem aliam primam fecit:
modum inponendum esse rebus secundis. Hic
dixit sententiam: illa demum est magna felicitas 5
quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de
varietate fortunae et, cum descripsisset nihil esse
stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo
attolli, modo deprimi, absorberi terras et maria
siccari, montes subsidere, deinde exempla regum ex 10
fastigio suo devolutorum, adiecit: 'sine potius
rerum naturam quam fortunam tuam deficere.'
  Secundam quoque quaestionem aliter tractavit; 10.1
divisit enim illam sic ut primum negaret ullas in
Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles.
Deinde: si essent, perveniri tamen ad illas non posse;
hic difficultatem navigationis, ignoti maris naturam 5
non patientem navigationis. Novissime: ut posset
perveniri, tanti tamen non esse. Hic dixit incerta
peti, certa deseri; descituras gentes si Alexandrum
rerum naturae terminos supergressum enotuisset;
hic matrem, de qua dixit: quo modo illa trepidavit 10
etiam quod Granicum transiturus esset.
  Glyconis celebris sententia est: τοῦτο οὐκ ἔστι 11.1
Σιμόεις οὐδὲ Γράνικος· τοῦτο εἰ μή τι κακὸν ἦν, οὐκ
ἄν ἔσχατον ἔκειτο. Hoc omnes imitari voluerunt.
Plution dixit: καὶ διὰ τοῦτο μέγιστόν ἐστιν, ὅτι
αὐτὸ μὲν μετὰ πάντα, μετὰ δὲ αὐτὸ οὐθέν. Artemon 5
dixit: βουλευόμεθα εἰ χρὴ περαιοῦσθαι. οὐ ταῖς
Ἑλλησποντίαις ᾐόσιν ἐφεστῶτες οὐδ’ ἐπὶ τῷ
Παμφυλίῳ πελάγει τὴν ἐμπρόθεσμον καραδοκοῦμεν
ἄμπωσιν· οὐδὲ Εὐφράτης τοῦτ’ ἔστιν, οὐδὲ Ἰνδός,
ἀλλ’ εἴτε γῆς τέρμα, εἴτε φύσεως ὅρος, εἴτε 10
πρεσβύτατον στοιχεῖον, εἴτε γένεσις θεῶν,
ἱερώτερόν ἐστιν ἤ κατὰ ναῦς ὕδωρ.
  Apaturius dixit: ἔνθα μὲν ἡ ναῦς ἐκ μιᾶς φορᾶς
<εἰς> ἀνατολάς, ἔνθα δὲ εἰς τὰς ἀοράτους δύσεις.
  Cestius descripsit sic: fremit Oceanus quasi in- 15
dignetur quod terras relinquas.
  Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae 12.1
sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt
putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri,
cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit.
Haec quo modo ex corruptis eo perveniant ut et 5
magna et tamen sana sint aiebat Maecenas apud
Vergilium intellegi posse. Tumidum est: ὄρους
ὄρος ἀποσπᾶται. Vergilius quid ait? rapit
    haud partem exiguam montis.
Ita magnitudini studet <ut> non inprudenter disce- 10
dat a fide. Est inflatum: καὶ χειρία βάλλεται
νῆσος. Vergilius quid ait [qui] de navibus?
    credas innare revolsas
    Cycladas.
Non dicit hoc fieri sed videri. Propitiis auribus acci- 15
pitur, quamvis incredibile sit, quod excusatur ante-
quam dicitur.
  Multo corruptiorem sententiam Menestrati cuius- 13.1
dam, declamatoris non abiecti suis temporibus, nactus
sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum
in Oceano nascentium magnitudinem: . . . Efficit
haec sententia ut ignoscam Musae, qui dixit ipsis 5
Charybdi et Scylla maius portentum: 'Charybdis
ipsius maris naufragium' et, ne in una re semel
insaniret: 'quid ibi potest esse salvi ubi ipsum mare
perit?'
  Damas ethicos induxit matrem loquentem, cum 10
describeret adsidue prioribus periculis nova super-
venisse: . . .
  Barbarus dixit, cum introduxisset excusantem se
exercitum Macedonum, hunc sensum: . . .
  Fuscus Arellius dixit: testor ante orbem tibi tuum 14.1
deesse quam militem.
  Latro sedens hanc dixit; non excusavit militem,
sed dixit: Duc, sequor; quis mihi promittit hostem,
quis terram, quis diem, quis mare? Da ubi 5
castra ponam, ubi signa inferam. Reliqui parentes,
reliqui liberos, commeatum peto; numquid in-
mature ab Oceano?
  Latini declamatores in descriptione Oceani non 15.1
nimis viguerunt; nam aut minus descripserunt aut
<nimis> curiose. Nemo illorum potuit tanto spiritu
dicere quanto Pedo, qui <in> navigante Germanico
dicit: 5
    iamque vident post terga diem solemque
      relictum
    iam pridem, notis extorres finibus orbis,
    per non concessas audaces ire tenebras
    ad rerum metas extremaque litora mundi. 10
    nunc illum, pigris immania monstra sub undis
    qui ferat, Oceanum, qui saevas undique pristis
    aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis
    (accumulat fragor ipse metus), iam sidere limo
    navigia et rapido desertam flamine classem 15
    seque feris credunt per inertia fata marinis
    iam non felici laniandos sorte relinqui.
    atque aliquis prora caecum sublimis ab alta
    aera pugnaci luctatus rumpere visu,
    ut nihil erepto valuit dinoscere mundo, 20
    obstructa in talis effundit pectora voces:
    quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum
    ultima perpetuis claudit natura tenebris.
    anne alio positas ultra sub cardine gentes
    atque alium flabris intactum quaerimus orbem? 25
    di revocant rerumque vetant cognoscere finem
    mortales oculos: aliena quid aequora remis
    et sacras violamus aquas divumque quietas
    turbamus sedes?
  Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec 16.1
suasoria processit quam Glyconi; sed non minus
multa magnifice dixit quam corrupte: utrorumque
faciam vobis potestatem. Et volebam vos experiri
non adiciendo iudicium meum nec separando a cor- 5
ruptis sana; potuisset [et] enim fieri ut vos magis
illa laudaretis quae insaniunt. At nihilo minus
poterit fieri quamvis distinxerim. Illa belle dixit:
. . . Sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione
supervacua atque tumida perderet; adiecit enim: 10
. . . Illud quosdam dubios iudici sui habet—ego
non dubito contra sententiam ferre—: ὑγίαινε γῆ,
ὑγίαινε ἥλιε· Μακεδόνες ἄρα χάος εἰσᾴσσουσι.