Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum tre- 2.pr.1
    ceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant
    an et ipsi fugiant.
  ARELLI FUSCI patris At, puto, rudis lecta aetas 1.1
et animus qui frangeretur metu, insuetaque arma
non passurae manus hebetataque senio aut vul-
neribus corpora. Quid dicam? potissimos Graeciae?
an Lacedaemonios? an electos? An repetam tot 5
acies patrum totque excidia urbium, tot victarum
gentium spolia? et nunc produntur condita sine moe-
nibus templa? Pudet consilii nostri, pudet, etiamsi
non fugimus, deliberasse talia. At cum tot milibus
Xerses venit. O Lacedaemonii, ite adversus 10
barbaros. Non refero opera vestra, non avos, non
patres, quorum vobis exemplo ab infantia surgit
ingenium. Pudet Lacedaemonios sic adhortari.
Loco tuti sumus. Licet totum classe Orientem
trahat, licet intuentibus explicet inutilem numerum: 15
hoc mare, quod tantum patet, ex vasto urguetur in
minimum, insidiosis excipitur angustiis vixque minimo
aditus navigio est, et huius quoque remigium arcet
inquietum omne quod circumfluit mare, fallentia
cursus vada altioribus internata, aspera scopulorum 20
et cetera quae navigantium vota decipiunt. Pudet,
inquam, Lacedaemonios et armatos quaerere quem-
admodum tuti sint. Non referam Persarum spolia? 2.1
certe super spolia nudus cadam. Sciet et alios
habere nos trecentos qui sic non fugiant et sic cadant.
Hunc sumite animum: nescio an vincere possimus;
vinci non possumus. Haec non utique perituris 5
refero; sed, [et] si cadendum est, erratis si metuen-
dam creditis mortem. Nulli natura in aeternum
spiritum dedit, statque nascentibus in finem vitae
dies. Ex inbecilla enim nos materia deus orsus
est; quippe minimis succidunt corpora. Indenun- 10
tiata sorte rapimur; sub eodem pueritia fato est,
eadem iuventus causa cadit. Optamus quoque
plerumque mortem; adeo in securam quietem
recessus ex vita est. At gloriae nullus finis est proxi-
mique deos sic †ageses agunt†; feminis quoque 15
frequens hoc in mortem pro gloria iter est. Quid
Lycurgum, quid interritos omni periculo, quos me-
moria sacravit, viros referam? Ut unum Othryadem
excitem, adnumerare trecentis exempla possum.
  TRIARI Non pudet Laconas ne pugna quidem 3.1
hostium sed fabula vinci? Magnum est, alimentum
virtutis est nasci Laconem. Ad certam victoriam
omnes remansissent; ad certam mortem tantum
Lacones. Ne sit Sparta lapidibus circumdata: ibi 5
muros habet ubi viros. Melius revocabimus fugientes
trecenos quam sequemur. Sed montes perforat,
maria contegit. Numquam solido stetit superba
felicitas, et ingentium imperiorum magna fastigia
oblivione fragilitatis humanae conlapsa sunt. Scias 10
licet ad finem non pervenisse quae ad invidiam per-
ducta sunt. Maria terrasque, rerum naturam statione
mutavit sua: moriamur trecenti, ut hic primum
invenerit quod mutare non posset. Si tam demens
placiturum consilium erat, cur non potius in turba 15
fugimus?
  PORCI LATRONIS In hoc scilicet morati sumus, ut 4.1
agmen fugientium cogeremus? Rumori terga ver-
titis? Sciamus saltem quam <fortis> sit iste quem
fugimus. Vix vel victoria dedecus elui potest; ut
omnia fortiter fiant, feliciter cadant, multum tamen 5
nomini nostro detractum est: iam Lacones an fuge-
remus deliberavimus. At enim moriemur! quantum
ad me quidem pertinet, post hanc deliberationem
nihil aliud timeo quam ne revertar. Arma nobis
fabulae excutiunt? Nunc, nunc pugnemus; latuis- 10
set virtus inter trecenos. [ceteri quidem fugerunt]
Si me quidem interrogatis quid sentiam, et in nostrum
et in Graeciae patrocinium loquar: electi sumus, non
relicti.
  GAVI SABINI Turpe est cuilibet viro fugisse, 5.1
Laconi etiam deliberasse.
  MARULLI In hoc restitimus, ne in turba fugien-
tium lateremus? Habent quemadmodum se ex-
cusent Graeciae treceni: 'tutas Thermopylas puta- 5
vimus, cum relinqueremus illic Laconas.'
  CESTI PII Quam turpe esset fugere iudicastis,
Lacones, tam diu non fugiendo. Omnibus sua decora
sunt: Athenae eloquentia inclitae sunt, Thebae
sacris, Sparta armis. Ideo hanc Eurotas amnis 10
circumfluit, qui pueritiam indurat ad futurae militiae
patientiam; ideo Taygeti nemoris difficilia nisi
Laconibus iuga; ideo Hercule gloriamur deo
operibus caelum merito; ideo muri nostri arma
sunt. O grave maiorum virtutis dedecus: Lacones se 6.1
numerant, non aestimant! Videamus quanta turba
sit, ut habeat certe Sparta etiamsi non fortes milites,
at nuntios veros. Ita ne bello quidem sed nuntio
vincimur? Merito hercules omnia contempsit quem 5
Lacones audire non sustinent. Si vincere Xersen
non licet, videre liceat; volo scire quid fugiam. Ad-
huc non sum ex ulla parte Atheniensium similis,
non muris nec educatione; nihil prius illorum imi-
tabor quam fugam? 10
  POMPEI SILONIS Xerses multos secum adducit, 7.1
Thermopylae paucos recipiunt. Erimus inter fortes
fugacissimi, inter fugaces tardissimi. Nihil refert
quantas gentes in orbem nostrum Oriens effuderit
quantumque nationum secum Xerses trahat; tot 5
ad nos pertinent quot locus ceperit.
  CORNELI HISPANI Pro Sparta venimus, pro Graecia
stemus; vincamus hostes, socios iam vicimus; sciat
iste insolens barbarus nihil esse difficilius quam Laco-
nis armati latus fodere. <Ceteri quidem fugerunt.> 10
Ego vero quod discesserunt gaudeo; liberas nobis
reliquere Thermopylas; nil erit quod virtuti nostrae
se opponat, quod inserat; non latebit in turba Laco;
quocumque Xerses aspexerit, Spartanos videbit.
  BLANDI Referam praecepta matrum: 'aut in 8.1
his aut cum his'? Minus turpe est a bello inermem
reverti quam armatum fugere. Referam captivorum
verba? Captus Laco 'occide,' inquit, 'non servio.'
Non potuit capi si fugere voluisset. Describite 5
terrores Persicos; omnia ista cum mitteremur audivi-
mus. Videat trecentos Xerses, et sciat quanti bellum
aestimatum sit, quanto aptus numero locus. Rever-
tamur ne nuntii quidem nisi novissimi. Quis fugerit
nescio; hos mihi Sparta commilitones dedit. {⁴¹Des- 10
criptio Thermopylarum.}⁴¹ Nunc me delectat quod
fugerunt treceni; angustas mihi Thermopylas fe-
cerunt.
  Contra. CORNELI HISPANI At ego maximum 9.1
video dedecus futurum rei publicae nostrae si Xerses
nihil prius in Graecia vicerit quam Laconas. Ne
testem quidem virtutis nostrae habere possumus;
id de nobis credetur quod hostes narraverint. Habe- 5
tis consilium meum; id est autem meum quod totius
Graeciae. Si quis aliud suadet, non fortes vos vult
esse sed perditos.
  CLAUDI MARCELLI Non vincent nos sed obruent.
Satis fecimus nomini, ultumi cessimus; ante nos 10
rerum natura victa est.
  {⁴¹Divisio.}⁴¹ Huius suasoriae feci mentionem non 10.1
quia in ea subtilitatis erat aliquid quod vos excitare
posset, sed ut sciretis quam nitide Fuscus dixisset
vel quam licenter; ipse sententiam <non> feram;
vestri arbitrii erit utrum explicationes eius luxuriosas 5
putetis an vegetas. Pollio Asinius aiebat hoc non
esse suadere sed ludere. Recolo nihil fuisse me
iuvene tam notum quam has explicationes Fusci,
quas nemo nostrum non alius alia inclinatione vocis
velut sua quisque modulatione cantabat. At quia 10
semel in mentionem incidi Fusci, ex omnibus sua-
soriis celebres descriptiunculas subtexam, etiamsi
nihil occurrerit quod quisquam alius nisi suasor
dilexerit.
  Divisione autem <in> hac suasoria Fuscus usus est 11.1
illa volgari, ut diceret non esse honestum fugere
etiamsi tutum esset; deinde: aeque periculosum
esse fugere et pugnare; novissime: periculosius
esse fugere: pugnantibus hostes timendos, fugienti- 5
bus et hostes et suos.
  Cestius primam partem sic transit, quasi nemo
dubitaret an turpe esset fugere; deinde illo transit,
an non esset necesse. Haec sunt, inquit, quae vos
confundunt: hostes, sociorum <fuga, vestra ip- 10
sorum> paucitas.
  Non quidem in hac suasoria, sed in hac materia
disertissima illa fertur sententia Dorionis, cum posuis-
set hoc dixisse trecentis Leonidam quod puto etiam
apud Herodotum esse: <ἀριστοποιεῖσθε ὡς ἐν 15
Ἅιδου δειπνησόμενοι>.
  Sabinus Asilius, venustissimus inter rhetoras 12.1
scurra, cum hanc sententiam Leonidae rettulisset,
ait: ego illi ad prandium promisissem, ad cenam
renuntiassem.
  Attalus Stoicus, qui solum vertit a Seiano circum- 5
scriptus, magnae vir eloquentiae, ex his philosophis
quos vestra aetas vidit longe et subtilissimus et
facundissumus, cum tam magna et nobili sententia
certavit et mihi dixisse videtur animosius quam
prior: . . . 10
  Occurrit mihi sensus in eiusmodi materia a Severo
Cornelio dictus tamquam de Romanis nescio an
parum fortiter. Edicta in posterum diem pugna
epulantes milites inducit et ait:
    stratique per herbam 15
    'hic meus est' dixere 'dies.'
Elegantissime quidem adfectum animorum incerta
sorte pendentium expressit, sed parum Romani animi
servata est magnitudo; cenant enim tamquam cras-
tinum desperent. Quantum illis Laconibus animi 20
erat, qui non poterant dicere: 'hic dies est meus.'
  Illud Porcellus grammaticus arguebat in hoc versu 13.1
quasi soloecismum quod, cum plures induxisset,
diceret: 'hic meus est dies,' non: 'hic noster est,'
et in sententia optima id accusabat quod erat opti-
mum. Muta enim ut 'noster' sit: peribit omnis 5
versus elegantia, in quo hoc est decentissimum, quod
ex communi sermone trahitur; nam quasi proverbii
loco est: 'hic dies meus est'; et, cum ad sensum
rettuleris, ne grammaticorum quidem calumnia ab
omnibus magnis ingeniis summovenda habebit 10
locum; dixerunt enim non omnes simul tamquam
in choro manum ducente grammatico, sed singuli ex
iis: 'hic meus est dies.'
  Sed ut revertar ad Leonidam et trecentos, pul- 14.1
cherrima illa fertur Glyconis sententia: . . .
  In hac ipsa suasoria non sane refero memoria
<dignam> ullam sententiam Graeci cuiusquam nisi
Damae: ποῖ φεύξεσθε, ὁπλῖται, τείχη; 5
  De positione loci eleganter dixit Haterius, cum
angustias loco facundissime descripsisset: natus
trecentis locus.
  Cestius, cum descripsisset honores quos habituri
essent si pro patria cecidissent, adiecit: per sepulchra 10
nostra iurabitur. Nicetes longe disertius hanc phan-
tasiam movit et adiecit: . . . nisi antiquior Xerses
fuisset quam Demosthenes †ΣΙΡΤΟΥ cui dicere†.
Hanc suam dixit sententiam aut certe non depre-
hensam, cum descripsisset oportunitatem loci et 15
tuta undique pugnantium latera et angustias a tergo
positas, sed adversas hostibus: . . .
  Potamon magnus declamator fuit Mitylenis, qui 15.1
eodem tempore viguit quo Lesbocles magni nominis
et nomini respondentis ingenii; in quibus quanta
fuerit animorum diversitas in simili fortuna puto
vobis indicandum, multo magis quia ad vitam per- 5
tinet quam si ad eloquentiam pertineret. Utrique
filius eisdem diebus decessit: Lesbocles scholam
solvit; nemo umquam amplius <declamantem audi-
vit; maiore> animo se gessit Potamon: a funere
filii contulit se in scholam et declamavit. Utriusque 10
tamen adfectum temperandum puto: hic durius
tulit fortunam quam patrem decebat, ille mollius
<quam> virum.
  Potamon, cum suasoriam de trecentis diceret, 16.1
tractabat quam turpiter fecissent Lacones hoc ipsum,
quod deliberassent de fuga, et sic novissime clau-
sit: . . .
  Insanierunt in hac suasoria multi circa Othrya- 5
dem: Murredius, qui dixit: fugerunt Athenienses;
non enim Othryadis nostri litteras didicerant. Gar-
gonius dixit: Othryades, qui perit ut falleret, re-
vixit ut vinceret. Licinius Nepos: cum exemplo vobis
etiam mortuis vincendum fuit. Antonius Atticus 10
inter has pueriles sententias videtur palmam me-
ruisse; dixit enim: Othryades paene a sepulchro
victor digitis vulnera pressit ut trophaeo †Laconem†
inscriberet. O dignum Spartano atramentum! o
virum, cuius ne litterae quidem fuere sine sanguine! 15
Catius Crispus, municipalis <rhetor>, cacozelos dixit
post relatum exemplum Othryadis: aliud ceteros,
aliud Laconas decet; nos sine deliciis educamur, sine
muris vivimus, sine vita vincimus.
  Seneca fuit, cuius nomen ad vos potuit pervenisse, 17.1
ingenii confusi ac turbulenti, qui cupiebat grandia
[dicere] adeo ut novissime morbo huius rei et
teneretur et rideretur; nam et servos nolebat habere
nisi grandes et argentea vasa non nisi grandia. 5
Credatis mihi velim non iocanti, eo pervenit insania
eius ut calceos quoque maiores sumeret, ficus non
esset nisi mariscas, concubinam ingentis staturae
haberet. Omnia grandia probanti inpositum est
cognomen vel, ut Messala ait, cognomentum, et 10
vocari coepit Seneca Grandio. Aliquando iuvene me
is in hac suasoria, cum posuisset contradictionem:
'at omnes qui missi erant a Graecia fugerunt,'
sublatis manibus, insistens summis digitis—sic enim
solebat, quo grandior fieret—exclamat: gaudeo, 15
gaudeo. Mirantibus nobis quod tantum illi bonum
contigisset, adiecit: totus Xerses meus erit. Item
dixit: iste, qui classibus suis maria subripuit, qui
terras circumscripsit, dilatavit profundum, novam
rerum naturae faciem imperat, ponat sane contra 20
caelum castra: commilitones habebo deos.
  Saenianus multo potentius dixit: terras armis 18.1
obsidet, caelum sagittis, maria vinculis; Lacones,
nisi succurritis, mundus captus est.
  Licentissimi generis stultam sententiam referam
Victoris Statori, municipis mei, cuius fabulis me- 5
moria dignissimis aliquis <delectetur. Is huius>
suasoriae occasione sumpsit contradictionem: 'at'
inquit 'trecenti sumus'; et ita respondit: trecenti,
sed viri, sed armati, sed Lacones, sed ad Thermo-
pylas; numquam vidi plures trecentos. 10
  Latro in hac suasoria, cum tractasset omnia quae 19.1
materia capiebat, posse ipsos et vincere, posse certe
invictos reverti [et] beneficio loci, tum illam sen-
tentiam: si nihil aliud, erimus certe belli mora.
Postea memini auditorem Latronis Abronium Silo- 5
nem, patrem huius Silonis qui pantomimis fabulas
scripsit et ingenium grande non tantum deseruit sed
polluit, recitare carmen in quo agnovimus sensum
Latronis in his versibus:
    ite agite, <o> Danai, magnum paeana canentes, 10
    ite triumphantes: belli mora concidit Hector.
Tam diligentes tunc auditores erant, ne dicam tam
maligni, ut unum verbum surripi non posset; at
nunc cuilibet orationes in Verrem tuto licet pro suis
<dicere>. 15
  Sed, ut sciatis sensum bene dictum dici tamen posse 20.1
melius, notate prae ceteris quanto decentius Vergilius
dixerit hoc quod valde erat celebre, 'belli mora
concidit Hector':
    quidquid ad adversae cessatum est moenia Troiae, 5
    Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
    haesit.
Messala aiebat hic Vergilium debuisse desinere:
quod sequitur
    et in decimum vestigia rettulit annum 10
explementum esse; Maecenas hoc etiam priori
conparabat.
  Sed ut ad Thermopylas revertar, Diocles Carystius
dixit: . . .
  Apaturius dixit: . . . 21.1
  Corvo rhetori testimonium stuporis reddendum est,
qui dixit: 'quidni, si iam Xerses ad nos suo mari
navigat, fugiamus, antequam nobis terra subripia-
tur?' Hic est Corvus qui, cum temperaret 5
scholam Romae, Sosio illi qui Iudaeos subegerat
declamavit controversiam de ea quae apud matronas
disserebat liberos non esse tollendos et ob hoc accu-
satur rei publicae laesae. In hac controversia sen-
tentia eius haec ridebatur: 'inter pyxides et redo- 10
lentis animae medicamina constitit mitrata contio.'
  Sed, si vultis, historicum quoque vobis fatuum 22.1
dabo. Tuscus ille qui Scaurum Mamercum, in quo
Scaurorum familia extincta est, maiestatis reum
fecerat, homo quam inprobi animi tam infelicis
ingenii, cum hanc suasoriam declamaret, dixit: 5
'expectemus, si nihil aliud hoc effecturi, ne insolens
barbarus dicat: veni, vidi, vici,' cum hoc post multos
annos divus Iulius victo Pharnace dixerit.
  Dorion dixit: ἄνδρες . . . Aiebat Nicocrates
Lacedaemonius insignem hanc sententiam futuram 10
fuisse si media intercideretur.
  Sed ne vos diutius infatuem, quia dixeram me 23.1
Fusci Arelli explicationes subiecturum, hic finem
suasoriae faciam. Quarum nimius cultus et fracta
conpositio poterit vos offendere cum ad meam aeta-
tem veneritis; interim <non> dubito quin nunc vos 5
ipsa quae offensura sunt vitia delectent.