| Deliberat Agamemnon an Iphigeniam immolet | 3.pr.1 |
| negante Calchante aliter navigari fas esse. | |
| ARELLI FUSCI patris. Non in aliam condicionem | 1.1 |
| deus fudit aequora quam ne omnis ex voto iret dies; | |
| nec ea sors mari tantum est: caelum specta, non | |
| sub eadem condicione sidera sunt? Alias negatis | |
| imbribus exurunt solum, et miseri cremata agricolae | 5 |
| legunt semina, et haec interdum anno lex est; | |
| alias serena clauduntur, et omnis dies caelum nubilo | |
| gravat: subsidit solum, et creditum sibi terra non | |
| retinet; alias incertus sideribus cursus est, et varian- | |
| tur tempora, neque soles nimis urguent neque ultra | 10 |
| debitum imbres cadunt: quidquid asperatum aestu | |
| est, quidquid nimio diffluxit imbre, invicem tem- | |
| peratur altero; sive ista natura disposuit, sive, ut | |
| ferunt, luna cursu gerit—quae, sive plena lucis suae | |
| est splendensque pariter adsurgit in cornua, imbres | 15 |
| prohibet, sive occurrente nubilo sordidiorem ostendit | |
| orbem suum, non ante finit quam [in] lucem reddit—, | |
| sive ne lunae quidem ista potentia est, sed flatus, | |
| qui occupavere, annum tenent: quidquid horum est, | |
| extra iussum dei tutum fuit adultero mare. At non | 20 |
| potero vindicare adulteram. Prior est salus pudicae. | |
| Ne quid huius virginitati timerem, persequebar | |
| adulterum. Victa Troia virginibus hostium parcam. | |
| Nihil adhuc virgo Priami timet. | |
| CESTI PII Vos ergo [adhunc], di immortales, in- | 2.1 |
| voco: sic reclusuri estis maria? Obstate potius. | |
| Ne Priami quidem liberos immolaturus es. Describe | |
| nunc tempestatem. Omnia ista patimur nec parri- | |
| cidium fecimus. Quod hoc sacrum est virginis | 5 |
| deae templo virginem occidere? Libentius hanc | |
| sacerdotem habebit quam victimam. | |
| CORNELI HISPANI Infestae sunt, inquit, tempes- | |
| tates et saeviunt maria, neque adhuc parricidium | |
| feci. Ista maria, si numine suo deus regeret, adul- | 10 |
| teris clauderentur. | |
| MARULLI Si non datur nobis ad bellum iter, | |
| revertamur ad liberos. | |
| ARGENTARI Iterum in malum familiae nostrae | |
| fatale revolvimur: propter adulteram fratris liberi | 15 |
| pereunt. Ista mercede nolo illam reverti. At | |
| Priamus bellum pro adultero filio gerit. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Hanc suasoriam sic divisit Fuscus ut | 3.1 |
| diceret etiamsi aliter navigari non posset non esse | |
| faciendum. Hoc sic tractavit, ut negaret faciendum | |
| quia homicidium esset, quia parricidium, quia plus | |
| inpenderetur quam peteretur: peti <Helenam>, | 5 |
| inpendi Iphigeniam; vindicari adulterium, committi | |
| parricidium. Deinde dixit, etiamsi non immolasset, | |
| navigaturum; illam enim moram naturae, maris et | |
| ventorum, esse: deorum voluntatem ab hominibus | |
| non intellegi. | 10 |
| Hoc Cestius diligenter divisit; dixit enim deos | |
| rebus humanis non interponere arbitrium suum; ut | |
| interponant, voluntatem eorum ab homine non intel- | |
| legi; ut intellegatur, non posse fata revocari. Si non | |
| sint fata, nesciri futura; si sint, non posse mutari. | 15 |
| Silo Pompeius, etiamsi quod esset divinandi genus | 4.1 |
| certum, auguriis negavit credendum: Quare ergo, | |
| si nescit Calchas, adfirmat? Primum [et] scire se | |
| putat—hic communem locum dixit in omnes qui | |
| hanc adfectarent scientiam—; deinde irascitur tibi, | 5 |
| invitus militat, quaerit sibi tam magno testimonio | |
| apud omnes gentes fidem. | |
| In ea descriptione <quam> primam in hac suasoria | |
| posui Fuscus Arellius Vergilii versus voluit imitari; | |
| valde autem longe petit et paene repugnante materia, | 10 |
| certe non desiderante, inseruit. Ait enim de luna: | |
| 'quae, sive plena lucis suae est splendensque pariter | |
| assurgit in cornua, imbres prohibet, sive occupata | |
| nubilo sordidiorem ostendit orbem suum, non ante | |
| finit quam lucem reddit.' At Vergilius haec quanto | 5.1 |
| et simplicius et beatius dixit: | |
| luna, revertentes cum primum colligit ignes, | |
| si nigrum obscuro comprenderit aera cornu, | |
| maximus agricolis pelagoque parabitur imber. | 5 |
| Et rursus: | |
| sin . . . | |
| pura nec obtunsis per caelum cornibus ibit. | |
| Solebat autem Fuscus ex Vergilio multa trahere, | |
| ut Maecenati imputaret; totiens enim pro bene- | 10 |
| ficio narrabat in aliqua se Vergiliana descriptione | |
| placuisse; sicut in hac ipsa suasoria dixit: 'cur iste | |
| <in> interpretis ministerium placuit? cur hoc os | |
| deus elegit? cur hoc sortitur potissimum pectus quod | |
| tanto numine impleat?' Aiebat se imitatum esse | 15 |
| Vergilianum 'plena deo.' | |
| Solet autem Gallio noster hoc aptissime ponere. | 6.1 |
| Memini una nos ab auditione Nicetis ad Messalam | |
| venisse. Nicetes suo impetu valde Graecis placuerat. | |
| Quaerebat a Gallione Messala quid illi visus esset | |
| Nicetes. Gallio ait: 'plena deo.' Quotiens audi- | 5 |
| erat aliquem ex his declamatoribus quos scholastici | |
| caldos vocant, statim dicebat: 'plena deo.' Ipse | |
| Messala numquam aliter illum ab novi hominis | |
| auditione venientem interrogavit quam ut diceret: | |
| 'numquid plena deo?' Itaque hoc ipsi iam tam | 10 |
| familiare erat ut invito quoque excideret. Apud | 7.1 |
| Caesarem cum mentio esset de ingenio Hateri, | |
| consuetudine prolapsus dixit: 'et ille erat plena | |
| deo.' Quaerenti deinde quid hoc esse vellet, | |
| versum Vergilii rettulit, et quomodo hoc semel sibi | 5 |
| apud Messalam excidisset et numquam <non> | |
| postea potuisset excidere. Tiberius ipse Theo- | |
| doreus offendebatur Nicetis ingenio; itaque delec- | |
| tatus est fabula Gallionis. | |
| Hoc autem dicebat Gallio Nasoni suo valde pla- | 10 |
| cuisse; itaque fecisse illum quod in multis aliis | |
| versibus Vergilii fecerat, non subripiendi causa, | |
| sed palam mutuandi, hoc animo ut vellet agnosci; | |
| esse autem in tragoedia eius: | |
| feror huc illuc, vae, plena deo. | 15 |
| Iam, <si> vultis, ad Fuscum revertar et descriptioni- | |
| bus eius vos statim satiabo, ac potissimum eis quas | |
| in simili huius tractatione posuit, cum diceret | |
| omnino non concessam futurorum scientiam. |