| Deliberat Alexander Magnus an Babylona intret | 4.pr.1 |
| cum denuntiatum esset illi responso auguris | |
| periculum. | |
| ARELLI FUSCI Quis est qui futurorum scientiam | 1.1 |
| sibi vindicet? Novae oportet sortis is sit qui iubente | |
| deo canat, non eodem contentus utero quo inpru- | |
| dentes nascimur; quandam imaginem dei praeferat | |
| qui iussa exhibeat dei. Sic est; tantum enim | 5 |
| regem tantique rectorem orbis in metum cogit. | |
| Magnus iste et supra humanae sortis habitum sit cui | |
| liceat terrere Alexandrum; ponat iste suos inter | |
| sidera patres et originem caelo trahat, agnoscat | |
| suum vatem deus; non eodem vitae fine aetatem | 10 |
| agat, extra omnem fatorum necessitatem caput sit | |
| quod gentibus futura praecipiat. Si vera sunt ista, | |
| quid ita non huic studio servit omnis aetas? Cur non | |
| ab infantia rerum naturam deosque qua licet visi- | |
| mus, cum pateant nobis sidera et interesse numini- | 15 |
| bus liceat? Quid ita <in> inutili desudamus fa- | |
| cundia aut periculosis atteritur armis manus? An | |
| melius alio pignore quam futuri scientia ingenia | |
| surrexerint? Qui vero in media se, ut praedicant, | 2.1 |
| fatorum misere pignora, natales inquirunt et primam | |
| aevi horam omnium annorum habent nuntiam; quo | |
| ierint motu sidera, in quas discucurrerint partes, | |
| contrane dirus steterit an placidus adfulserit Sol; | 5 |
| [in] plenam lucem an initia surgentis acceperit, | |
| an abdiderit in noctem obscurum caput Luna; | |
| Saturnus nascentem <ad cultum agrorum>, an ad | |
| bella Mars militem, an negotiosum in quaestus | |
| Mercurius exceperit, an blanda adnuerit nascenti | 10 |
| Venus, an ex humili in sublime Iuppiter tulerit, | |
| aestimant: tot circa unum caput tumultuantis deos! | |
| Futura nuntiant: plerosque <diu> dixere victuros, | 3.1 |
| at nihil metuentis oppressit dies; aliis dedere finem | |
| propincum, at illi superfuere agentes inutilis animas; | |
| felices nascentibus annos spoponderunt, at Fortuna | |
| in omnem properavit iniuriam. Incertae enim sortis | 5 |
| vivimus: unicuique ista pro ingenio finguntur, non | |
| ex fide. Erit aliquis orbe toto locus qui te victorem | |
| non viderit? Babylon ei cluditur cui patuit Oceanus? | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ In hac suasoria nihil aliud tractasse | 4.1 |
| Fuscum scio quam easdem quas supra rettuli quaes- | |
| tiones ad scientiam futuri pertinentis. Illud quod | |
| nos delectavit praeterire non possum. Decla- | |
| mitarat Fuscus Arellius controversiam de illa quae, | 5 |
| postquam ter mortuos pepererat, somniasse se dixit | |
| ut in luco pareret. Valde in vos contumeliosus fuero | |
| si totam controversiam, quam ego intellego me | |
| dicere . . . Fuscus, <cum> declamaret et a | |
| parte avi non agnoscentis puerum tractaret locum | 10 |
| contra somnia et deorum providentiam et male de | |
| magnitudine eorum dixisset mereri eum qui illos | |
| circa puerperas mitteret, summis clamoribus illum | |
| dixit Vergili versum: | |
| scilicet is superis labor est, ea cura quietos | 15 |
| sollicitat. | |
| Auditor Fusci quidam, cuius pudori parco, cum hanc | 5.1 |
| suasoriam de Alexandro ante Fuscum diceret, putavit | |
| aeque belle poni eundem versum et dixit: | |
| scilicet is superis labor est, ea cura quietos | |
| sollicitat. | 5 |
| Fuscus illi ait: si hoc dixisses audiente Alexandro, | |
| scisses apud Vergilium et illum versum esse: | |
| capulo tenus abdidit ensem. | |
| Et quia soletis mihi molesti esse de Fusco, quid | |
| fuerit quare nemo videretur dixisse cultius, ingeram | 10 |
| vobis Fuscinas explicationes. Dicebat autem sua- | |
| sorias libentissime et frequentius Graecas quam | |
| Latinas. | |
| Hybreas in hac suasoria dixit: οἷον ἔσχηκε | |
| Βαβυλὼν μάντιν ὀχύρωμα. | 15 |