| Deliberant Athenienses an trophaea Persica | 5.pr.1 |
| tollant, Xerse minante rediturum se nisi tolle- | |
| rentur. | |
| ARELLI FUSCI Pudet me victoriae vestrae si sic | 1.1 |
| fugatum creditis Xersem ut reverti possit. Tot | |
| caesa milia, nihil ex tanta acie relictum minanti nisi | |
| quod vix fugientem sequi possit; totiens mersa | |
| classis; quid Marathona, quid Salamina referam? | 5 |
| Pudet dicere: dubitamus adhuc an vicerimus. | |
| Xerses veniet? Nescio quomodo languet circa | |
| memoriam iacturae animus et disturbata arma non | |
| repetit. Prior enim metus futuri pignus est, et | |
| amissa ne audeat amissurum monent. Ut interdum | 10 |
| in gaudia surgit animus et spem ex praesenti meti- | |
| tur, ita adversis frangitur. Omnis †est sit† | |
| animum dies ubi ignominia spem premit, ubi nullam | |
| meminit aciem nisi qua fugerit; haeret circa damna | |
| sua et quae male expertus est vota deponit. Si | 15 |
| venturus esset, non minaretur: suis ira ardet igni- | |
| bus et in pacta non solvitur. Non denuntiaret si | 2.1 |
| venturus esset, neque armaret nos nuntio nec in- | |
| stigaret victricem Graeciam nec sollicitaret arma | |
| felicia: magis superveniret inprovidis; nam et | |
| <antea> arma indenuntiata moverat. Quantum- | 5 |
| cumque Oriens valuit primo in Graeciam impetu | |
| effusum est: hoc ille numero ferox et in deos arma | |
| tulerat. Extincta tot ante Xersem milia, tot sub | |
| ipso, iacent: nulli nisi qui fugerunt supersunt. Quid | |
| dicam Salamina? quid Cynaegiron referam et te, | 10 |
| Polyzele? et hoc agitur, an vicerimus? Haec ego | |
| trophaea dis posui, haec in totius conspectu Graeciae | |
| statui, ne quis timeret Xersen minantem. Me | |
| miserum! pugnante Xerse trophaea posui: fugiente | |
| tollam? Nunc Athenae vincimur: non tantum | 15 |
| credetur redisse sed vicisse Xerses. Non potest | |
| Xerses nisi per nos trophaea tollere. Credite mihi, | 3.1 |
| difficile est attritas opes recolligere et spes fractas | |
| novare et <ex> paenitenda acie in melioris eventus | |
| fiduciam surgere. | |
| CESTI PII Inferam, inquit, bellum. Alia mihi | 5 |
| trophaea promittit. Potest maior venire quam vic- | |
| tus est? | |
| ARGENTARI Non pudet vos? pluris trophaea | |
| vestra Xerses aestumat quam vos. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Fuscus sic divisit: etiamsi venturus est | 4.1 |
| Xerses nisi tollimus, non sunt trophaea tollenda: | |
| confessio servitutis est iussa facere. Si venerit, | |
| vincemus: hoc non est diu colligendum; de eo | |
| dico 'vincemus' quem vicimus. Sed ne veniet | 5 |
| quidem: si venturus esset, non denuntiaret; frac- | |
| tus est et viribus et animo. | |
| Cestius et illud adiecit, quod in prima parte tracta- | |
| vit, non licere Atheniensibus trophaea tollere: com- | |
| mune in illis ius totius Graeciae esse; commune | 10 |
| bellum fuisse, communem victoriam. | |
| Deinde ne fas quidem esse: numquam factum ut | |
| quisquam consecratis virtutis suae operibus manus | |
| adferret. Ista trophaea non sunt Atheniensium, | |
| deorum sunt; illorum bellum fuit, illos Xerses vin- | 15 |
| culis, illos sagittis persequebatur. Hic omnia ad | |
| impiam et superbam Xersis militiam pertinentia. | |
| Quid ergo? bellum habebimus? habuimus. Et si | 5.1 |
| Xersem removeris, invenietur alius hostis: num- | |
| quam magna imperia otiosa. Enumeratio bel- | |
| lorum prospere ab Atheniensibus gestorum. | |
| Deinde: non erit bellum; Xerses enim non veniet: | 5 |
| multo timidiores esse quom superbissimi fuerint. | |
| Novissime: ut veniat, cum quibus veniet? Reli- | |
| quias victoriae nostrae colliget; illos adducet quos | |
| priore bello quasi inutiles [reliquias] noluit, et si | |
| qui ex fuga consecuti sunt. Nullum habet militem | 10 |
| nisi aut fastiditum aut victum. | |
| Argentarius his duobus contentus fuit: aut non | 6.1 |
| venturum Xersen aut non esse metuendum si venerit. | |
| His solis institit, et illud dixit quod exceptum est: | |
| 'Tollite' inquit 'trophaea.' Si vicisti, quid | |
| erubescis? si victus es, quid imperas? Locum movit | 5 |
| non inutiliter: iudicare quidem se neque Xersen | |
| neque iam quemquam Persarum ausurum in Graeciam | |
| effundi; sed eo magis trophaea ipsis tuenda, si quis | |
| umquam illinc venturus hostis esset, ut conspectu | |
| trophaeorum animi militum accenderentur, hostium | 10 |
| frangerentur. | |
| Blandus dixit: Repleat ipse prius Atho et maria | 7.1 |
| in antiquam faciem reducat. Apparere vult posteris | |
| quemadmodum venerit; appareat quemadmodum | |
| redierit. | |
| Triarius omni dimissa divisione tantum exultavit | 5 |
| quod Xersen audiret venire: adesse ipsis novam vic- | |
| toriam, nova trophaea. | |
| Silo Pompeius venusto genere sententiae usus est: | |
| 'Nisi tollitis' inquit 'trophaea, ego veniam.' | |
| Hoc ait Xerses: nisi haec trophaea tollitis, alia po- | 10 |
| netis. | |
| Alteram partem solus Gallio declamavit et hortans | 8.1 |
| ad tollenda trophaea dixit gloriae nihil detrahi; | |
| mansuram enim memoriam victoriae, quae perpetua | |
| esset; ipsa trophaea et tempestatibus et aetate | |
| consumi; bellum suscipiendum fuisse pro libertate, | 5 |
| pro coniugibus, pro liberis: pro re supervacua et | |
| nihil nocitura si defieret non esse suscipiendum. | |
| Hic dixit utique venturum Xersen et descripsit | |
| adversus ipsos deos tumentem; deinde habere illum | |
| magnas vires: neque omnes illum copias in Graeciam | 10 |
| perduxisse nec omnes in Graecia perdidisse; timen- | |
| dam esse fortunae varietatem; exhaustas esse | |
| Graeciae vires nec posse iam pati alterum bellum; | |
| illi esse inmensam multitudinem hominum. Hoc | |
| loco disertissimam sententiam dixit, <dignam> | 15 |
| quae vel in oratione vel in historia ponatur: diutius | |
| illi perire possunt quam nos vincere. |