Deliberat Cicero an Antonium deprecetur.
|
6.pr.1
|
Q. HATERI Sciant posteri potuisse Antonio
|
1.1
|
servire rem publicam, non potuisse Ciceronem.
|
|
Laudandus erit tibi Antonius; in hac causa etiam
|
|
Ciceronem verba deficient. Crede mihi, cum dili-
|
|
genter te custodieris, faciet tamen Antonius quod
|
5
|
Cicero tacere non possit. Si intellegis, Cicero, non
|
|
dicit 'roga ut vivas,' sed 'roga ut servias.' Quem-
|
|
admodum autem hunc senatum intrare poteris,
|
|
exhaustum crudeliter, repletum turpiter? Intrare
|
|
autem tu senatum voles in quo non Cn. Pompeium
|
10
|
visurus <es>, non M. Catonem, non Lucullos, non
|
|
Hortensium, non Lentulum atque Marcellum, non
|
|
<tuos>, tuos, inquam, consules Hirtium ac Pansam?
|
|
Cicero, quid in alieno saeculo tibi? iam nostra peracta
|
|
sunt. M. Cato, solus maximum vivendi moriendique
|
2.1
|
exemplum, mori maluit quam rogare—nec erat
|
|
Antonium rogaturus—et illas usque ad ultimum
|
|
diem puras a civili sanguine manus in pectus sacer-
|
|
rimum armavit. Scipio, cum gladium <in> pectus
|
5
|
abdidisset, quaerentibus qui in navem transierant
|
|
militibus imperatorem 'imperator' inquit 'bene
|
|
se habet.' Victus vocem victoris emisit. 'Vetat'
|
|
inquis '<me> Milo rogare iudices'; i nunc et
|
|
Antonium roga.
|
10
|
PORCI LATRONIS Ergo loquitur umquam Cicero
|
3.1
|
ut non timeat Antonius, loquitur umquam Antonius
|
|
ut Cicero timeat? Civilis sanguinis Sullana sitis
|
|
in civitatem redit, et ad triumviralem hastam pro
|
|
vectigalibus civium Romanorum mortes locantur;
|
5
|
unius tabellae albo Pharsalica ac Mundensis Mutinen-
|
|
sisque ruina vincitur, consularia capita auro repen-
|
|
duntur: tuis verbis, Cicero, utendum est: 'o
|
|
tempora, o mores!' Videbis ardentes crudelitate
|
|
simul ac superbia oculos; videbis illum non hominis
|
10
|
sed belli civilis vultum; videbis illas fauces per quas
|
|
bona Cn. Pompei transierunt, illa latera, illam totius
|
|
corporis gladiatoriam firmitatem; videbis illum pro
|
|
tribunali locum quem modo magister equitum, cui
|
|
ructare turpe erat, vomitu foedaverat: supplex acca-
|
15
|
dens genibus deprecaberis? Eo ore cui se debet
|
|
salus publica humilia in adulationem verba sum-
|
|
mittes? Pudeat; Verres quoque proscriptus fortius
|
|
perit.
|
|
CLAUDI MARCELLI AESERNINI Occurrat tibi Cato
|
4.1
|
tuus, cuius a te laudata mors est; quicquam ergo
|
|
tanti putas ut vitam Antonio debeas?
|
|
CESTI PII Si ad desiderium populi respicis, Cicero,
|
|
quandoque perieris parum vixisti; si ad res gestas,
|
5
|
satis vixisti; si ad iniurias Fortunae et praesentem rei
|
|
publicae statum, nimium diu vixisti; si ad memoriam
|
|
operum tuorum, semper victurus es.
|
|
POMPEI SILONIS Scias licet tibi non expedire
|
|
vivere si Antonius permittit ut vivas. Tacebis ergo
|
10
|
proscribente Antonio et rem publicam laniante, et
|
|
ne gemitus quidem tuus liber erit? Malo populus
|
|
Romanus mortuum Ciceronem quam vivum desideret.
|
|
TRIARI 'Quae Charybdis est tam vorax? Cha-
|
5.1
|
rybdim dixi, quae, si fuit, animal unum fuit? Vix
|
|
me dius fidius Oceanus tot res tamque diversas uno
|
|
tempore absorbere potuisset.' Huic tu saevienti
|
|
putas Ciceronem posse subduci?
|
5
|
ARELLI FUSCI patris Ab armis ad arma discur-
|
|
ritur; foris victores domi trucidamur, domi nostro
|
|
sanguini intestinus hostis incubat; quis non hoc po-
|
|
puli Romani statu Ciceronem ut vivat cogi putat?
|
|
Rogabis, Cicero, turpiter Antonium, <rogabis>
|
10
|
frustra. Non te ignobilis tumulus abscondet; <nec>
|
|
idem virtutis tuae qui <vitae> finis est. Immortalis
|
|
humanorum operum custos memoria, qua magnis
|
|
viris vita perpetua est, in omnia te saecula sacratum
|
|
dabit; nihil aliud intercidet quam corpus fragilitatis
|
6.1
|
caducae, morbis obnoxium, casibus expositum,
|
|
proscriptionibus obiectum; animus vero divina
|
|
origine haustus, cui nec senectus ulla nec mors,
|
|
onerosi corporis vinculis exsolutus ad sedes suas et
|
5
|
cognata sidera recurret. Et tamen, si ad aetatem
|
|
annorumque numquam observatum viris fortibus
|
|
numerum respicimus, sexaginta supergressus es,
|
|
nec potes non videri nimis vixisse qui moreris rei
|
|
publicae superstes. Vidimus furentia toto orbe
|
10
|
civilia arma, et post Italicas Pharsaliasque acies
|
|
Romanum sanguinem hausit Aegyptus. Quid in-
|
|
dignamur in Ciceronem Antonio licere quod in
|
|
Pompeium Alexandrino licuit spadoni? Sic occi-
|
|
duntur qui ad indignos confugiunt.
|
15
|
CORNELI HISPANI Proscriptus est ille qui tuam
|
7.1
|
sententiam secutus est. Tota tabula tuae morti
|
|
proluditur. Alter fratrem proscribi, alter avunculum
|
|
patitur: quid habes spei? Ut Cicero periret, tot
|
|
parricidia facta sunt. Repete agedum tot patro-
|
5
|
cinia, tot clientelas, et maximum beneficiorum tuo-
|
|
rum, <consulatum> ipsum: iam intelleges Ciceronem
|
|
in mortem cogi posse, in preces non posse.
|
|
ARGENTARI Explicantur triumviralis regni deli-
|
|
cata convivia, et popina tributo gentium instruitur;
|
10
|
ipse vino et somno marcidus deficientes oculos ad
|
|
capita proscriptorum levat. Iam ad ista non satis
|
|
est dicere: 'hominem nequam!'
|
|
{⁴¹Divisio.}⁴¹ Latro sic hanc divisit suasoriam: etiamsi
|
8.1
|
impetrare vitam ab Antonio potes, non est tanti
|
|
rogare; deinde: impetrare non potes. In priore
|
|
illa parte posuit turpe esse cuilibet Romano, nedum
|
|
Ciceroni, vitam rogare; hoc loco hominum qui ultro
|
5
|
mortem adprehendissent exempla posuit. Deinde:
|
|
vilis [illis] vita futura <est> et morte gravior
|
|
detracta libertate. Hic omnem acerbitatem ser-
|
|
vitutis futurae descripsit. Deinde: non futurum
|
|
fidei impetratae beneficium. Hic cum dixisset:
|
10
|
'aliquid erit quod Antonium offendat, aut factum
|
|
tuum aut dictum aut silentium aut vultus,' adiecit
|
|
sententiam: †aut erit† placiturus es.
|
|
Albucius aliter divisit; primam partem fecit:
|
9.1
|
moriendum esse Ciceroni, etiamsi nemo proscriberet
|
|
eum. Hic insectatio temporum fuit. Deinde: mo-
|
|
riendum esse illi sua sponte, quom moriendum esset
|
|
etiamsi mori noluisset; graves odiorum causas esse;
|
5
|
maximam causam proscriptionis ipsum esse Cicero-
|
|
nem. Et solus ex declamatoribus temptavit dicere
|
|
non unum illi esse Antonium infestum. Hoc loco
|
|
dixit illam sententiam: 'si cui ex triumviris non es
|
|
invisus, gravis es,' et illam sententiam, quae valde
|
10
|
excepta est: 'roga, Cicero, exora unum, ut tribus
|
|
servias.'
|
|
Cestius sic divisit: mori tibi utile est, honestum
|
10.1
|
est, necesse est, ut liber et inlibatae dignitatis con-
|
|
summes vitam. Hic illam sententiam dixit audacem:
|
|
ut numereris cum Catone, qui servire <ne> Antonio
|
|
quidem nondum domino potuit. Marcellus hunc
|
5
|
sensum de Catone melius: usque eone omnia cum
|
|
fortuna populi Romani conversa sunt ut aliquis delib-
|
|
eret utrum satius sit vivere cum Antonio an mori
|
|
cum Catone?
|
|
Sed ad divisionem Cesti revertamur. Dixit utile
|
10
|
esse ne etiam cruciatus corporis pateretur: non
|
|
simplici illum modo periturum si in Antonii manus
|
|
incidisset. In hac parte cum descripsisset contumelias
|
|
insultantium Ciceroni et verbera et tormenta, dixit
|
|
illam multum laudatam sententiam: tu mehercules,
|
15
|
Cicero, cum veneris ad Antonium, mortem rogabis.
|
|
Varius Geminus sic divisit: hortarer te, si nunc
|
11.1
|
alterutrum utique faciendum esset, aut moriendum
|
|
aut rogandum, ut morereris potius quam rogares;
|
|
et omnia conplexus est quae a ceteris dicta erant;
|
|
sed addidit et tertium; adhortatus est illum ad
|
5
|
fugam: illic esse M. Brutum, illic C. Cassium,
|
|
illic Sex. Pompeium. Et adiecit illam sententiam
|
|
quam Cassius Severus unice mirabatur: quid de-
|
|
ficimus? et res publica suos triumviros habet.
|
|
Deinde etiam quas petere posset regiones percu-
|
10
|
currit: Siciliam dixit vindicatam esse ab illo, Cili-
|
|
ciam a proconsule egregie administratam, familiares
|
|
studiis eius et Achaiam et Asiam, Deiotari regnum
|
|
obligatum beneficiis, Aegyptum et habere beneficii
|
|
memoriam et agere perfidiae paenitentiam. Sed
|
15
|
maxime illum in Asiam et in Macedoniam hortatus
|
|
est in Cassi et in Bruti castra. Itaque Cassius
|
|
Severus aiebat alios declamasse, Varium Geminum
|
|
vivum consilium dedisse.
|
|
Alteram partem pauci declamaverunt. Nemo
|
12.1
|
<paene> ausus est Ciceronem ad deprecandum An-
|
|
tonium hortari; bene de Ciceronis animo iudica-
|
|
verunt. Geminus Varius declamavit alteram quo-
|
|
que partem et ait: Spero me Ciceroni meo persua-
|
5
|
surum ut velit vivere. Quod grandia loquitur et
|
|
dicit: 'mors nec immatura consulari nec misera
|
|
sapienti,' non movet me: idiotam gerit; ego
|
|
belle mores hominis novi: faciet, rogabit. Nam quod
|
|
ad servitutem pertinet, non recusabit; iam collum
|
10
|
tritum habet; et Pompeius illum et Caesar sube-
|
|
gerunt: veteranum mancipium videtis. Et com-
|
|
plura alia dixit scurrilia, ut illi mos erat.
|
|
Divisit sic ut diceret non turpiter rogaturum, non
|
13.1
|
frustra rogaturum. In priore parte illud posuit, non
|
|
esse turpe civem victorem rogari a victo. Hic quam
|
|
multi rogassent C. Caesarem, hic et Ligarium.
|
|
Deinde: ne iniquum quidem esse Ciceronem satis
|
5
|
facere, qui prior illum proscripsisset, qui hostem iudi-
|
|
casset: a reo semper nasci satisfactionem; audacter
|
|
rogaret. Deinde: non pro vita illum, sed pro re
|
|
publica rogaturum: satis illum sibi vixisse, rei pub-
|
|
licae parum. In sequenti parte dixit exorari solere
|
10
|
inimicos: ipsum exoratum [a] Vatinio [Gaio quoque
|
|
Verri] adfuisse. Facilius exorari Antonium posse,
|
|
qui cum tertio esset, ne quis <e> tribus hanc tam
|
|
speciosam clementiae occasionem praeriperet. For-
|
|
tasse ei irasci Antonium, qui ne tanti quidem illum
|
15
|
putasset quem rogaret. Fuga quam periculosa
|
14.1
|
esset cum descripsisset, adiecit quocumque per-
|
|
venisset serviendum illi esse: ferendam esse aut
|
|
Cassii violentiam aut Bruti superbiam aut Pompei
|
|
stultitiam.
|
5
|
Quoniam in hanc suasoriam incidimus, non alienum
|
|
puto indicare quomodo quisque se ex historicis
|
|
adversus memoriam Ciceronis gesserit. Nam, quin
|
|
Cicero nec tam timidus fuerit ut rogaret Antonium
|
|
nec tam stultus ut exorari posse eum speraret nemo
|
10
|
dubitat, excepto Asinio Pollione, qui infestissimus
|
|
famae Ciceronis permansit. Et is etiam occasionem
|
|
scholasticis alterius suasoriae dedit; solent enim
|
|
scholastici declamitare: deliberat Cicero an salutem
|
|
promittente Antonio orationes suas comburat. Haec
|
15
|
inepte ficta cuilibet videri potest. Pollio vult illam
|
15.1
|
veram videri; ita enim dixit in ea oratione quam pro
|
|
Lamia edidit. ASINI POLLIONIS Itaque numquam
|
|
per Ciceronem mora fuit quin eiuraret suas [esse]
|
|
quas cupidissime effuderat orationes in Antonium;
|
5
|
multiplicesque numero et accuratius scriptas illis
|
|
contrarias edere ac vel ipse palam pro contione reci-
|
|
tare pollicebatur; adieceratque his alia sordi-
|
|
diora multo, ut [tibi] facile liqueret hoc totum adeo
|
|
falsum esse ut ne ipse quidem Pollio in historiis suis
|
10
|
ponere ausus sit. Huic certe actioni eius pro Lamia
|
|
qui interfuerunt, negant eum haec dixisse—nec
|
|
enim mentiri sub triumvirorum conscientia sustine-
|
|
bat—sed postea conposuisse.
|
|
Nolo autem vos, iuvenes mei, contristari quod a
|
16.1
|
declamatoribus ad historicos transeo: satis faciam
|
|
vobis. Sed fortasse efficiam ut his sententiis lectis
|
|
solidis et verum habentibus <robur a scholasticis>
|
|
recedatis; et, quia hoc [si tam] recta via consequi
|
5
|
non potero, decipere vos cogar, velut salutarem
|
|
daturus pueris potionem. Sumite pocula.
|
|
T. Livius adeo retractationis consilium habuisse
|
|
Ciceronem non dicit ut neget tempus habuisse; ita
|
|
enim ait. T. LIVI M. Cicero sub adventum trium-
|
17.1
|
virorum urbe cesserat, pro certo habens, id quod erat,
|
|
non magis Antonio eripi se quam Caesari Cassium
|
|
et Brutum posse; primo in Tusculanum fugerat,
|
|
inde transversis itineribus in Formianum ut ab Caieta
|
5
|
navem conscensurus proficiscitur. Unde aliquotiens
|
|
in altum provectum cum modo venti adversi ret-
|
|
tulissent, modo ipse iactationem navis caeco volvente
|
|
fluctu pati non posset, taedium tandem eum et fugae
|
|
et vitae cepit, regressusque ad superiorem villam,
|
10
|
quae paulo plus mille passibus a mari abest, 'moriar'
|
|
inquit 'in patria saepe servata.' Satis constat
|
|
servos fortiter fideliterque paratos fuisse ad dimi-
|
|
candum; ipsum deponi lecticam et quietos pati
|
|
quod sors iniqua cogeret iussisse. Prominenti ex
|
15
|
lectica praebentique inmotam cervicem caput prae-
|
|
cisum est. Nec <id> satis stolidae crudelitati
|
|
militum fuit: manus quoque scripsisse aliquid in
|
|
Antonium exprobrantes praeciderunt. Ita relatum
|
|
caput ad Antonium iussuque eius inter duas manus in
|
20
|
rostris positum, ubi ille consul, ubi saepe consularis,
|
|
ubi eo ipso anno adversus Antonium quanta nulla
|
|
umquam humana vox cum admiratione eloquentiae
|
|
auditus fuerat; vix attollentes lacrimis oculos
|
|
humentes intueri truncata membra cives poterant.
|
25
|
Bassus Aufidius et ipse nihil de animo Ciceronis
|
18.1
|
dubitavit, quin fortiter se morti non praebuerit tan-
|
|
tum sed obtulerit. AUFIDI BASSI Cicero paulum
|
|
remoto velo postquam armatos vidit, 'ego vero
|
|
consisto,' ait; 'accede, veterane, et, si hoc saltim
|
5
|
potes recte facere, incide cervicem.' Trementi
|
|
deinde dubitantique: 'quid si ad me' inquit
|
|
'primum venissetis?'
|
|
Cremutius Cordus et ipse ait Ciceronem secum
|
19.1
|
cogitasse utrumne Brutum an Cassium an Sex.
|
|
Pompeium peteret; omnia illi displicuisse praeter
|
|
mortem. CREMUTI CORDI Quibus visis laetus An-
|
|
tonius, cum peractam proscriptionem suam dixisset
|
5
|
esse, quippe non satiatus modo caedendis civibus
|
|
sed differtus quoque, super rostra exponit. Itaque,
|
|
quo saepius ille ingenti circumfusus turba processerat,
|
|
quam paulo ante coluerat piis contionibus, quibus
|
|
multorum capita servaverat, <eo> tum per artus
|
10
|
sublatus aliter ac solitus erat a civibus suis con-
|
|
spectus est, praependenti capiti orique eius inspersa
|
|
sanie, brevi ante princeps senatus Romanique nomi-
|
|
nis titulus, tum pretium interfectoris sui. Prae-
|
|
cipue tamen solvit pectora omnium in lacrimas gemi-
|
15
|
tusque visa ad caput eius deligata manus dextera,
|
|
divinae eloquentiae ministra; ceterorumque caedes
|
|
privatos luctus excitaverunt, illa una communem.
|
|
BRUTTEDI NIGRI Elapsus interim altera parte
|
20.1
|
villae Cicero lectica per agros ferebatur; sed, ut
|
|
vidit adpropinquare notum sibi militem, Popillium
|
|
nomine, memor defensum a se laetiore vultu aspexit.
|
|
At ille victoribus id ipsum imputaturus occupat
|
5
|
facinus, caputque decisum nihil in ultimo fine vitae
|
|
facientis quod alterutram in partem posset notari
|
|
Antonio portat, oblitus se paulo ante defensum ab
|
|
illo. Et hic voluit positi in rostris capitis misera-
|
|
bilem faciem describere, sed magnitudine rei obrutus
|
10
|
est: [Bruttedi Nigri] Ut vero iussu Antonii inter
|
21.1
|
duas manus positum in rostris caput conspectum est,
|
|
quo totiens auditum erat loco, datae gemitu et
|
|
fletu maximo viro inferiae, nec, ut solet, vitam de-
|
|
positi in rostris corporis contio audivit sed ipsa
|
5
|
narravit. Nulla non pars fori aliquo actionis inclutae
|
|
signata vestigio erat; nemo non aliquod eius in se
|
|
meritum fatebatur: hoc certe publicum beneficium
|
|
palam erat, illam miserrimi temporis servitutem a
|
|
Catilina dilatam in Antonium.
|
10
|
Quotiens magni alicuius <viri> mors ab historicis
|
|
narrata est, totiens fere consummatio totius vitae
|
|
et quasi funebris laudatio redditur. Hoc, semel aut
|
|
iterum a Thucydide factum, item in paucissimis
|
|
personis usurpatum a Sallustio, T. Livius benignus
|
15
|
omnibus magnis viris praestitit; sequentes historici
|
|
multo id effusius fecerunt. Ciceroni hoc, ut Graeco
|
|
verbo utar, ἐπιτάφιον Livius reddit. T. LIVI
|
22.1
|
Vixit tres et sexaginta annos, ut, si vis afuisset, ne
|
|
inmatura quidem mors videri possit. Ingenium et
|
|
operibus et praemiis operum felix, ipse fortunae diu
|
|
prosperae; sed in longo tenore felicitatis magnis
|
5
|
interim ictus vulneribus, exilio, ruina partium pro
|
|
quibus steterat, filiae morte, exitu tam tristi atque
|
|
acerbo, omnium adversorum nihil ut viro dignum erat
|
|
tulit praeter mortem, quae vere aestimanti minus
|
|
indigna videri potuit, quod a victore inimico <nihil>
|
10
|
crudelius passus erat quam quod eiusdem fortunae
|
|
conpos ipse fecisset. Si quis tamen virtutibus vitia
|
|
pensarit, vir magnus ac memorabilis fuit et in cuius
|
|
laudes exequendas Cicerone laudatore opus fuerit.
|
|
Ut est natura candidissimus omnium magnorum
|
15
|
ingeniorum aestimator T. Livius, plenissimum Cice-
|
|
roni testimonium reddidit.
|
|
Cordi Cremuti non est operae pretium referre
|
23.1
|
redditam Ciceroni laudationem; nihil enim in ea
|
|
Cicerone dignum est, ac ne hoc quidem, quod [paene]
|
|
maxime tolerabile est. CREMUTI CORDI Proprias
|
|
enim simultates deponendas interdum putabat,
|
5
|
publicas numquam vi exercendas: civis non solum
|
|
magnitudine virtutum sed multitudine quoque con-
|
|
spiciendus. AUFIDI BASSI Sic M. Cicero decessit,
|
|
vir natus ad rei publicae salutem, quae diu defensa
|
|
et administrata in senectute demum e manibus eius
|
10
|
elabitur, hoc ipsius vitio laesa, quod nihil in salutem
|
|
eius aliud illi quam si caruisset Antonio placuit.
|
|
Vixit sexaginta et tres annos, ita ut semper aut peteret
|
|
alterum aut invicem peteretur, nullamque rem rarius
|
|
quam diem illum quo nullius interesset ipsum mori
|
15
|
vidit.
|
|
Pollio quoque Asinius, qui Verrem, Ciceronis reum,
|
24.1
|
fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus
|
|
ex omnibus maligne narrat, testimonium tamen
|
|
quamvis invitus plenum ei reddidit. ASINI POLLIONIS
|
|
Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuris in
|
5
|
omne aevum praedicare de ingenio atque industria
|
|
supervacuum <est>. Natura autem atque Fortuna
|
|
pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora
|
|
ad senectutem prosperaque permansit valetudo;
|
|
tum pax diutina, cuius instructus erat artibus,
|
10
|
contigit; namque ad priscam severitatem iudiciis
|
|
exactis maxima noxiorum multitudo provenit, quos
|
|
obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat;
|
|
iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi
|
|
magno munere deum, consilio <suo> industriaque.
|
15
|
Utinam moderatius secundas res et fortius adversas
|
|
ferre potuisset! Namque utraeque cum evenerant
|
|
ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt in-
|
|
vidiae tempestates coortae graves in eum certiorque
|
|
inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simul-
|
20
|
tates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando
|
|
mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior
|
|
pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de
|
|
homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus
|
|
eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem
|
25
|
putasset. Adfirmare vobis possum nihil esse in
|
25.1
|
historiis eius hoc quem rettuli loco disertius, ut mihi
|
|
tunc non laudasse Ciceronem sed certasse cum
|
|
Cicerone videatur. Nec hoc deterrendi causa dico
|
|
ne historias eius legere concupiscatis; concupiscite
|
5
|
et poenas Ciceroni dabitis.
|
|
Nemo tamen ex tot disertissimis viris melius
|
|
Ciceronis mortem deploravit quam Severus Cornelius.
|
|
CORNELI SEVERI
|
26.1
|
oraque magnanimum spirantia paene virorum
|
|
in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis,
|
|
tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.
|
|
tunc redeunt animis ingentia consulis acta
|
5
|
iurataeque manus deprensaque foedera noxae
|
|
patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi
|
|
deiectusque redit votis Catilina nefandis.
|
|
quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni
|
|
profuerant? sacris exculta quid artibus aetas?
|
10
|
abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu
|
|
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
|
|
unica sollicitis quondam tutela salusque,
|
|
egregium semper patriae caput, ille senatus
|
|
vindex, ille fori, legum ritusque togaeque,
|
15
|
publica vox saevis aeternum obmutuit armis.
|
|
informes voltus sparsamque cruore nefando
|
|
canitiem sacrasque manus operumque ministras
|
|
tantorum pedibus civis proiecta superbis
|
|
proculcavit ovans nec lubrica fata deosque
|
20
|
respexit. nullo luet hoc Antonius aevo.
|
|
hoc nec in Emathio mitis victoria Perse
|
|
nec te, dire Syphax, non fecit <in> hoste Philippo;
|
|
inque triumphato ludibria cuncta Iugurtha
|
|
afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae
|
25
|
membra tamen Stygias tulit inviolata sub umbras.
|
|
Non fraudabo municipem nostrum bono versu, ex
|
27.1
|
quo hic multo melior Severi Cornelii processit:
|
|
conticuit Latiae tristis facundia linguae.
|
|
Sextilius Ena fuit homo ingeniosus magis quam
|
|
eruditus, inaequalis poeta et plane quibusdam locis
|
5
|
talis quales esse Cicero Cordubenses poetas ait,
|
|
<pingue> quiddam sonantis atque peregrinum. Is
|
|
hanc ipsam proscriptionem recitaturus in domo
|
|
Messalae Corvini Pollionem Asinium advocaverat et
|
|
in principio hunc versum non sine assensu recitavit:
|
10
|
deflendus Cicero est Latiaeque silentia linguae.
|
|
Pollio Asinius non aequo animo tulit et ait: 'Messala,
|
|
tu quid tibi liberum sit in domo tua videris; ego istum
|
|
auditurus non sum, cui mutus videor,' atque ita
|
|
consurrexit. Enae interfuisse recitationi Severum
|
15
|
quoque Cornelium scio, cui non aeque displicuisse
|
|
hunc versum quam Pollioni apparet, quod meliorem
|
|
quidem sed non dissimilem illi et ipse conposuit.
|
|
Si hic desiero, scio futurum ut vos illo loco desinatis
|
|
legere quo ego a scholasticis recessi; ergo, ut librum
|
20
|
velitis usque ad umbilicum revolvere, adiciam sua-
|
|
soriam proximae similem.
|
|