| Deliberat Cicero an scripta sua conburat, | 7.pr.1 |
| promittente Antonio incolumitatem si fecisset. | |
| Q. HATERI Non feres Antonium; intolerabilis in | 1.1 |
| malo ingenio felicitas est nihilque cupientis magis | |
| accendit quam prosperae turpitudinis conscientia. | |
| Difficile est; non feres, inquam, et iterum inritare | |
| inimicum in mortem tuam cupies. Quod ad me | 5 |
| quidem pertinet, multum a Cicerone absum; tamen | |
| non taedet tantum me vitae meae sed pudet. Ne | |
| propter hoc quidem ingenium tuum amas, quod illud | |
| Antonius plus odit quam te? Remittere ait se tibi | |
| ut vivas, commentus quemadmodum eripiat etiam | 10 |
| quod vixeras. Crudelior est pactio Antonii quam | |
| proscriptio. Ingenium erat in quod nihil iuris habe- | |
| rent triumviralia arma. Commentus est Antonius | |
| quemadmodum, quod non poterat cum Cicerone | |
| <proscribi, a Cicerone> proscriberetur. Hortarer | 15 |
| te, Cicero, ut vitam magni aestimares si libertas suum | |
| haberet in civitate locum, si suum in libertate elo- | |
| quentia, si non civili ense cervicibus luderetur; nunc, | |
| ut scias nihil esse melius quam mori, vitam tibi An- | |
| tonius promittit. Pendet nefariae proscriptionis | 20 |
| tabula: tot praetorii, tot consulares, tot equestris | |
| ordinis viri periere; nemo relinquitur nisi qui servire | |
| possit. Nescio an hoc tempore vivere velis, Cicero; | |
| nemo est cum quo velis. Merito hercules illo tem- | |
| pore vixisti quo Caesar ultro te rogavit ut viveres | 25 |
| sine ulla pactione, quo tempore non quidem stabat | |
| res publica, sed in boni principis sinum ceciderat. | |
| CESTI PII Numquid opinio me fefellit? In- | 2.1 |
| tellexit Antonius salvis eloquentiae monumentis non | |
| posse Ciceronem mori. Ad pactionem vocaris, qua | |
| pactione melior ante <te> pars tui petitur. Ad- | |
| commoda mihi paulisper eloquentiam <tuam>; | 5 |
| Ciceronem periturum rogo. Si te audissent Caesar | |
| et Pompeius, neque inissent turpem societatem | |
| neque diremissent; si uti umquam consilio tuo | |
| voluissent, neque Pompeius Caesar<em aluisset | |
| neque Pompeium violasset Caesar>. Quid <re- | 10 |
| feram> consulatum salutarem urbi, quid exilium | |
| consulatu honestius, quid provocatam inter initia | |
| adulescentiae libertate tirocinii tui Sullanam poten- | |
| tiam, quid Antonium avulsum <a> Catilina, rei | |
| publicae redditum? Ignosce, Cicero, <si> diu ista | 15 |
| narravero: forsitan hoc die novissime audiuntur. | |
| Si occidetur Cicero, iacebit inter Pompeium patrem | 3.1 |
| filiumque et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. | |
| Antonium illum indignum hoc successore generis; | |
| si servabitur, vivet inter Ventidios et Canidios et | |
| Saxas: ita dubium est utrum satius sit cum illis iacere | 5 |
| an cum his vivere? Pro uno homine iactura publica | |
| pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod | |
| ille constituit: non emo tanti Ciceronis vitam quanti | |
| vendit Antonius. Si hanc tibi pactionem ferret: | |
| vives, sed eruentur oculi tibi, vives, sed debilita- | 10 |
| buntur pedes: etiamsi in alia damna corporis | |
| praestares patientiam, excepisses tamen linguam. | |
| Ubi est sacra illa vox tua: 'mori enim naturae finis | |
| est, non poena'? Hoc tibi uni non liquet? At | |
| videris Antonio persuasisse. Adsere te potius | 15 |
| libertati et unum crimen inimico adice: fac moriendo | |
| Antonium nocentiorem. | |
| P. ASPRENATIS Ut Antonius Ciceroni parcat, | 4.1 |
| Cicero in eloquentiam suam ipse animadvertet? | |
| Quid autem tibi sub ista pactione promittitur? ut | |
| Cn. Pompeius et M. Cato et ille antiquos resti- | |
| tuatur rei publicae senatus, dignissimus apud quem | 5 |
| Cicero loqueretur? Multos care victuros animi | |
| pusilli contemptus oppressit; multos perituros | |
| parati ad pereundum animi ipsa admiratio eripuit | |
| et causa illis vivendi fuit fortiter mori. Permitte | |
| populo Romano contra Antonium liceri. <Si> | 10 |
| scripta combusseris, Antonius paucos annos tibi | |
| promittit: at, si non combusseris, [quam] populus | |
| Romanus omnes. | |
| POMPEI SILONIS Quale est ut perdamus elo- | 5.1 |
| quentiam Ciceronis, fidem sequamur Antonii? Mi- | |
| sericordiam tu istam vocas, supplicium sumptum | |
| <de> Ciceronis ingenio? Credamus Antonio, Cicero, | |
| si bene illi pecunias crediderunt faeneratores, si | 5 |
| bene pacem Brutus et Cassius. Hominem et vitio | |
| naturae et licentia temporum insanientem, inter | |
| scaenicos amores sanguine civili luxuriantem: homi- | |
| nem qui creditoribus suis oppigneravit rem publicam, | |
| cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac | 10 |
| Pompei, non potuerunt satis facere! Tuis utar, | |
| Cicero, verbis: 'cara est cuiquam salus quam aut | |
| dare aut eripere potest Antonius?' Non est tanti | |
| servari Ciceronem ut servatum Antonio debeam. | |
| TRIARI Conpulsus aliquando populus Romanus | 6.1 |
| in eam necessitatem est ut nihil haberet praeter | |
| Iovem obsessum et Camillum exulem; nullum tamen | |
| fuit Camilli opus maius quam quod indignum putavit | |
| viros <Romanos> salutem pactioni debere. O | 5 |
| gravem vitam, etiamsi sine pretio daretur! Antonius | |
| hostis a re publica iudicatus nunc hostem rem publi- | |
| cam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male | |
| Antonio collegam placuisse, alienae semper demen- | |
| tiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster | 10 |
| <est> dominus. | |
| ARGENTARI Nihil Antonio credendum est. Men- | 7.1 |
| tior? Quid enim iste non potest qui occidere Cice- | |
| ronem potest, qui servare nisi crudelius quam occidat | |
| non potest? Ignoscere tu illum tibi putas qui in- | |
| genio tuo irascitur? Ab hoc tu speras vitam cui | 5 |
| nondum verba tua exciderunt? Ut corpus, quod | |
| fragile et caducum est, servetur, pereat ingenium, | |
| quod aeternum est? Ego mirabar si mors crudelior | |
| esset Antonii venia. P. Scipionem a maioribus suis | 8.1 |
| desciscentem generosa mors in numerum Scipionum | |
| reposuit. Mortem tibi remittit ut id pereat quod in | |
| te solum inmortale est. Qualis est pactio? Aufer- | |
| tur Ciceroni ingenium sine vita; promittuntur <pro> | 5 |
| oblivione nominis tui pauci servitutis anni. Non ille | |
| te vivere vult, sed facere ingenii tui superstitem: | |
| vive—ut Cicero audiat Lepidum, Cicero audiat | |
| Antonium, nemo Ciceronem. Poteris perferre | |
| ut quod Cicero optimum habet ante se efferat? | 10 |
| Sine durare post te ingenium tuum, perpetuam | |
| Antonii proscriptionem. | |
| ARELLI FUSCI patris Quoad humanum genus in- | |
| colume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum | |
| eloquentiae pretium erit, quamdiu rei publicae | 15 |
| nostrae aut fortuna steterit aut memoria duraverit, | |
| admirabile posteris vigebit ingenium <tuum>, et | |
| uno proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. | |
| Crede mihi, vilissima pars tui est quae tibi vel eripi | |
| vel donari potest; ille verus est Cicero quem pro- | 20 |
| scribi Antonius non putat nisi a Cicerone posse. | |
| Non ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat | 9.1 |
| suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si | |
| praestiterit, servies. Quod ad me attinet, fallere | |
| eum malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et sexa- | |
| ginta annos pulchre actos, per salutarem rei publicae | 5 |
| consulatum, per aeternam, si pateris, ingenii tui | |
| memoriam, per rem publicam, quae, ne quid te putes | |
| carum illi relinquere, ante te perit, oro et obtestor | |
| ne moriaris confessus quam nolueris mori. | |
| Huius suasoriae alteram partem neminem scio | 10.1 |
| declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti | |
| fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit | |
| mala ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset, | |
| deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam | 5 |
| nemo declamavit efficacius quam Silo Pompeius; | |
| non enim ad illa speciosa se contulit ad quae Cestius, | |
| qui dixit hoc gravius esse supplicium quam mortem, | |
| et ideo hoc Antonium eligere; brevem vitam esse | |
| homini, multo magis seni: itaque memoriae consulen- | 10 |
| dum, quae magnis viris aeternitatem promitteret, | |
| non qualibet mercede vitam redimendam esse. | |
| Hic condiciones intolerabiles. <Nihil tam intoler- | |
| abile> esse quam monumenta ingenii sui ipsum | |
| exurere. Iniuriam illum facturum populo Romano, | 15 |
| cuius linguam huc ipse extulisset ut insolentis | |
| Graeciae studia tanto antecederet eloquentia quanto | |
| fortuna; iniuriam facturum generi humano. Paeni- | |
| tentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum | |
| in servitute senescendum fuisset <et> in hoc unum | 20 |
| eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male | |
| cum illo agi: dari vitam, eripi ingenium. | |
| Silo Pompeius sic egit ut diceret Antonium non | 11.1 |
| pacisci sed inludere: non esse illam condicionem sed | |
| contumeliam; combustis enim libris nihilominus | |
| occisurum; non esse tam stultum Antonium ut | |
| putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, | 5 |
| cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, | |
| nec hoc petere eum, quod posset ipse facere, nisi | |
| forte non esset in scripta Ciceronis ei ius cui esset in | |
| Ciceronem; quaeri nihil aliud quam ut ille Cicero | |
| multa fortiter de mortis contemptu locutus ad turpes | 10 |
| condiciones perductus occideretur. Antonium illi | |
| non vitam cum condicione promittere, sed mortem | |
| sub infamia quaerere. Itaque quod turpiter postea | |
| passurus esset, nunc illum debere fortiter pati. | |
| Et haec suasoria . . . insignita est. Dixit enim | 15 |
| sententiam cacozeliae genere humillimo et sordidis- | |
| simo, quod detractu aut adiectione syllabae facit | |
| sensum: 'pro facinus indignum! peribit ergo quod | |
| Cicero scripsit, manebit quod Antonius proscripsit?' | |
| Apud Cestium Pium rhetorem declamabat hanc | 12.1 |
| suasoriam Surdinus, ingeniosus adulescens, a quo | |
| Graecae fabulae eleganter in sermonem Latinum | |
| conversae sunt. Solebat dulces sententias dicere, | |
| frequentius tamen praedulces et infractas. In hac | 5 |
| suasoria, cum iusiurandum bellis sensibus prioribus | |
| complexus esset, adiecit: 'ita te legam.' Cestius, | |
| homo nasutissimus, dissimulavit exaudisse se, ut | |
| adulescentem ornatum quasi inpudens <esset> | |
| obiurgaret: 'quid dixisti? quid? ita te fruar?' | 10 |
| Erat autem Cestius nullius quidem ingenii <amator>, | |
| Ciceroni etiam infestus, quod illi non inpune cessit. | |
| Nam cum M. Tullius, filius Ciceronis, Asiam obtineret, | 13.1 |
| homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter | |
| urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio | |
| et natura memoriam ademerat, et ebrietas si quid | |
| ex ea supererat subducebat; subinde interrogabat | 5 |
| quid ille vocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe | |
| subiectum illi nomen Cestii excidisset, novissime | |
| servus, ut aliqua nota memoriam eius faceret cer- | |
| tiorem, interroganti domino quis ille esset qui in | |
| imo recumberet ait: 'hic est Cestius, qui patrem | 10 |
| tuum negabat litteras scisse'; adferri ocius flagra | |
| iussit, et Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestii satis | |
| fecit. | |
| Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scor- | 14.1 |
| dalus. Hybreae, disertissimi viri, filio male apud | |
| se causam agenti ait: ἡμεῖς οὖν πατέρων; Et, cum | |
| in quadam postulatione Hybreas patris sui totum | |
| locum ad litteram omnibus agnoscentibus diceret, | 5 |
| 'age,' inquit 'non putas me didicisse patris mei: | |
| quousque tandem abutere, Catilina, patientia nos- | |
| tra?' | |
| Gargonius, <fatuorum> amabilissimus, in hac | |
| suasoria dixit duas res quibus stultiores ne ipse quidem | 10 |
| umquam dixerat; unam in principio: nam, cum | |
| coepisset scholasticorum frequentissimo iam more a | |
| iureiurando et dixisset multa, ait, ut quam primum | |
| tantum tumeat quantum potest, 'ita aut totus | |
| vivat Cicero aut totus moriatur ut ego quae hodie | 15 |
| pro Ciceronis ingenio dixero nulla pactione delebo.' | |
| Alteram rem dixit, cum exempla referret eorum qui | |
| fortiter perierant: 'Iuba et Petreius mutuis vul- | |
| neribus concucurrerunt et mortes faeneraverunt.' |