| SUASORIARUM | |
| LIBER | |
| Deliberat Alexander an Oceanum naviget. | 1.pr.1 |
| . . . sinunt: cuicumque rei magnitudinem natura | 1.1 |
| dederat, dedit et modum; nihil infinitum est nisi | |
| Oceanus. Aiunt fertiles in Oceano iacere terras | |
| ultraque Oceanum rursus alia litora, alium nasci | |
| orbem, nec usquam rerum naturam desinere, sed | 5 |
| semper inde ubi desisse videatur novam exsurgere. | |
| Facile ista finguntur, quia Oceanus navigari non | |
| potest. Satis sit hactenus Alexandro vicisse qua | |
| mundo lucere satis est. Intra has terras caelum | |
| Hercules meruit. Stat immotum mare, quasi de- | 10 |
| ficientis in suo fine naturae pigra moles; novae ac | |
| terribiles figurae, magna etiam Oceano portenta, | |
| quae profunda ista vastitas nutrit, confusa lux alta | |
| caligine et interceptus tenebris dies, ipsum vero | |
| grave et defixum mare et aut nulla aut ignota | 15 |
| sidera. Ea est, Alexander, rerum natura: post | |
| omnia Oceanus, post Oceanum nihil. | |
| ARGENTARI Resiste, orbis te tuus revocat; vici- | 2.1 |
| mus qua lucet. Nihil tantum est quod ego Alexandri | |
| periculo petam. | |
| POMPEI SILONIS Venit ille dies, Alexander, | |
| exoptatus quo tibi opera desset; idem sunt termini | 5 |
| et regni tui et mundi. | |
| MOSCHI Tempus est Alexandrum cum orbe et | |
| cum sole desinere. Quod noveram vici; nunc con- | |
| cupisco quod nescio. Quae tam ferae gentes fuerunt | |
| quae non Alexandrum posito genu adorarint? qui | 10 |
| tam horridi montes quorum non iuga victor miles | |
| calcaverit? Ultra Liberi patris trophaea consti- | |
| timus. Non quaerimus orbem, sed amittimus. | |
| Inmensum et humanae intemptatum experientiae | |
| pelagus, totius orbis vinculum terrarumque custodia, | 15 |
| inagitata remigio vastitas, litora modo saeviente | |
| fluctu inquieta, modo fugiente deserta; taetra caligo | |
| fluctus premit, et nescio qui, quod humanis natura | |
| subduxit oculis, aeterna nox obruit. | |
| MUSAE Foeda beluarum magnitudo et inmobile | 20 |
| profundum. Testatum est, Alexander, nihil ultra | |
| esse quod vincas; revertere. | |
| ALBUCI SILI Terrae quoque suum finem habent, | 3.1 |
| et ipsius mundi aliquis occasus est; nihil infinitum | |
| est; modum <tu> magnitudini facere debes, quo- | |
| niam Fortuna non facit. Magni pectoris est inter | |
| secunda moderatio. Eundem Fortuna victoriae | 5 |
| tuae quem naturae finem facit: imperium tuum | |
| cludit Oceanus. O quantum magnitudo tua rerum | |
| quoque naturam supergressa est! Alexander orbi | |
| magnus est, Alexandro orbis angustus est. Aliquis | |
| etiam magnitudini modus est; non procedit ultra | 10 |
| spatia sua caelum, maria intra terminos suos agi- | |
| tantur. Quidquid ad summum pervenit, incremento | |
| non relinquit locum. Non magis quicquam ultra | |
| Alexandrum novimus quam ultra Oceanum. | |
| MARULLI Maria sequimur, terras cui tradimus? | 15 |
| Orbem quem non novi quaero, quem vici relinquo. | |
| FABIANI Quid? ista toto pelago infusa caligo | 4.1 |
| navigantem tibi videtur admittere, quae prospicien- | |
| tem quoque excludit? Non haec India est nec | |
| ferarum terribilis ille conventus. Inmanes propone | |
| beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeviat, | 5 |
| quas ad litora undas agat. Tantus ventorum con- | |
| cursus, tanta convulsi funditus maris insania est; | |
| nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, | |
| nihil notum; rudis et inperfecta natura penitus reces- | |
| sit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant | 10 |
| Alexandrum. Sacrum quiddam terris natura circum- | |
| fudit Oceanum. Illi qui iam siderum collegerunt | |
| meatus et annuas hiemis atque aestatis vices ad | |
| certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota | |
| mundi est, de Oceano tamen dubitant, utrumne | 15 |
| terras velut vinculum cludat an in suum colligatur | |
| orbem et in hos per quos navigatur sinus quasi | |
| spiramenta quaedam magnitudinis <suae> exaes- | |
| tuet; ignem post se, cuius augmentum ipse sit, | |
| habeat an spiritum. Quid agitis, conmilitones? | 20 |
| domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, | |
| eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? | |
| Memento, Alexander: matrem in orbe victo adhuc | |
| magis quam pacato relinquis. | |
| {⁴¹Divisio.}⁴¹ Aiebat Cestius hoc genus suasoriarum | 5.1 |
| <alibi> aliter declamandum esse [quam suaden- | |
| dum]. Non eodem modo in libera civitate dicendam | |
| sententiam quo apud reges, quibus etiam quae | |
| prosunt ita tamen ut delectent suadenda sunt. Et | 5 |
| inter reges ipsos esse discrimen: quosdam minus, | |
| alios magis veritatem pati; Alexandrum ex iis | |
| esse quos superbissimos et supra mortalis animi | |
| modum inflatos accepimus. Denique, ut alia dimit- | |
| tantur argumenta, ipsa suasoria insolentiam eius | 10 |
| coarguit; orbis illum suus non capit. | |
| Itaque nihil dicendum aiebat nisi cum summa | |
| veneratione regis, ne accideret idem quod praeceptori | |
| eius, amitino Aristotelis, accidit, quem occidit | |
| propter intempestive liberos sales; nam cum se | 15 |
| deum vellet videri et vulneratus esset, viso sanguine | |
| eius philosophus mirari se dixerat quod non esset | |
| ἰχώρ, οἷός πέρ τε ῥέει μακάρεσσι θεοῖσιν. Ille se | |
| ab hac urbanitate lancea vindicavit. | |
| Eleganter in C. Cassi epistula quadam ad M. | 20 |
| Ciceronem missa positum: multum iocatur de | |
| stultitia Cn. Pompei adulescentis, qui in Hispania | |
| contraxit exercitum et ad Mundam acie victus est; | |
| deinde ait: 'nos quidem illum deridemus, sed | |
| timeo ne ille nos gladio ἀντιμυκτηρίσῃ.' In | 25 |
| omnibus regibus haec urbanitas extimescenda est. | |
| Aiebat itaque apud Alexandrum esse <sic> dicen- | 6.1 |
| dam sententiam ut multa adulatione animus eius | |
| permulceretur, servandum tamen aliquem modum, | |
| ne non veneratio <videretur sed adulatio>, et acci- | |
| deret tale aliquid quale accidit Atheniensibus cum | 5 |
| publicae eorum blanditiae non tantum deprehensae | |
| sed castigatae sunt. Nam cum Antonius vellet | |
| se Liberum patrem dici et hoc nomen statuis <suis> | |
| subscribi iuberet, habitu quoque et comitatu Libe- | |
| rum imitaretur, occurrerunt venienti ei Athenienses | 10 |
| cum coniugibus et liberis et Διόνυσον salutaverunt. | |
| Belle illis cesserat si nasus Atticus ibi substitisset. | |
| Dixerunt despondere ipsos in matrimonium illi | |
| Minervam suam et rogaverunt ut duceret; Antonius | |
| ait ducturum, sed dotis nomine imperare se illis mille | 15 |
| talenta. Tum ex Graeculis quidam ait: κύριε, ὁ | |
| Ζεὺς τὴν μητέρα σου Σεμέλην ἄπροικον εἶχεν. Huic | |
| quidem impune fuit, sed Atheniensium sponsalia | |
| mille talentis aestimata sunt. Quae cum exigeren- | |
| tur, conplures contumeliosi libelli proponebantur, | 20 |
| quidam etiam ipsi Antonio tradebantur: sicut ille | |
| qui subscriptus statuae eius fuit cum eodem tempore | |
| et Octaviam uxorem haberet et Cleopatram: Ὀκτ- | |
| αουία καὶ Ἀθηνᾶ Ἀντωνίῳ· res tuas tibi habe. | |
| Bellissimam tamen rem Dellius dixit, quem Messala | 7.1 |
| Corvinus desultorem bellorum civilium vocat quia | |
| ab Dolabella ad Cassium transiturus salutem sibi | |
| pactus est si Dolabellam occidisset, a Cassio deinde | |
| transit ad Antonium, novissime ab Antonio trans- | 5 |
| fugit ad Caesarem. Hic est Dellius cuius epistulae | |
| ad Cleopatram lascivae feruntur. Cum Athenienses | |
| tempus peterent ad pecuniam conferendam nec | |
| exorarent, Dellius ait: at tamen dicito illos tibi | |
| annua, bienni, trienni die debere. | 10 |
| Longius me fabellarum dulcedo produxit; itaque | |
| ad propositum revertar. | |
| Aiebat Cestius magnis cum laudibus Alexandri | 8.1 |
| hanc suasoriam esse dicendam; quam sic divisit | |
| ut primum diceret, etiamsi navigari posset Oceanus, | |
| navigandum non esse; satis gloriae quaesitum; | |
| regenda esse et disponenda quae in transitu vicisset; | 5 |
| consulendum militi tot victoriis lasso; de matre illi | |
| cogitandum; et alias causas complures subiecit. | |
| Deinde illam quaestionem subiecit, ne navigari | |
| quidem Oceanum posse. | |
| Fabianus philosophus primam fecit quaestionem | 9.1 |
| eandem: etiamsi navigari posset Oceanus, navigan- | |
| dum non esse. At rationem aliam primam fecit: | |
| modum inponendum esse rebus secundis. Hic | |
| dixit sententiam: illa demum est magna felicitas | 5 |
| quae arbitrio suo constitit. Dixit deinde locum de | |
| varietate fortunae et, cum descripsisset nihil esse | |
| stabile, omnia fluitare et incertis motibus modo | |
| attolli, modo deprimi, absorberi terras et maria | |
| siccari, montes subsidere, deinde exempla regum ex | 10 |
| fastigio suo devolutorum, adiecit: 'sine potius | |
| rerum naturam quam fortunam tuam deficere.' | |
| Secundam quoque quaestionem aliter tractavit; | 10.1 |
| divisit enim illam sic ut primum negaret ullas in | |
| Oceano aut trans Oceanum esse terras habitabiles. | |
| Deinde: si essent, perveniri tamen ad illas non posse; | |
| hic difficultatem navigationis, ignoti maris naturam | 5 |
| non patientem navigationis. Novissime: ut posset | |
| perveniri, tanti tamen non esse. Hic dixit incerta | |
| peti, certa deseri; descituras gentes si Alexandrum | |
| rerum naturae terminos supergressum enotuisset; | |
| hic matrem, de qua dixit: quo modo illa trepidavit | 10 |
| etiam quod Granicum transiturus esset. | |
| Glyconis celebris sententia est: τοῦτο οὐκ ἔστι | 11.1 |
| Σιμόεις οὐδὲ Γράνικος· τοῦτο εἰ μή τι κακὸν ἦν, οὐκ | |
| ἄν ἔσχατον ἔκειτο. Hoc omnes imitari voluerunt. | |
| Plution dixit: καὶ διὰ τοῦτο μέγιστόν ἐστιν, ὅτι | |
| αὐτὸ μὲν μετὰ πάντα, μετὰ δὲ αὐτὸ οὐθέν. Artemon | 5 |
| dixit: βουλευόμεθα εἰ χρὴ περαιοῦσθαι. οὐ ταῖς | |
| Ἑλλησποντίαις ᾐόσιν ἐφεστῶτες οὐδ’ ἐπὶ τῷ | |
| Παμφυλίῳ πελάγει τὴν ἐμπρόθεσμον καραδοκοῦμεν | |
| ἄμπωσιν· οὐδὲ Εὐφράτης τοῦτ’ ἔστιν, οὐδὲ Ἰνδός, | |
| ἀλλ’ εἴτε γῆς τέρμα, εἴτε φύσεως ὅρος, εἴτε | 10 |
| πρεσβύτατον στοιχεῖον, εἴτε γένεσις θεῶν, | |
| ἱερώτερόν ἐστιν ἤ κατὰ ναῦς ὕδωρ. | |
| Apaturius dixit: ἔνθα μὲν ἡ ναῦς ἐκ μιᾶς φορᾶς | |
| <εἰς> ἀνατολάς, ἔνθα δὲ εἰς τὰς ἀοράτους δύσεις. | |
| Cestius descripsit sic: fremit Oceanus quasi in- | 15 |
| dignetur quod terras relinquas. | |
| Corruptissimam rem omnium quae umquam dictae | 12.1 |
| sunt ex quo homines diserti insanire coeperunt | |
| putabant Dorionis esse in metaphrasi dictam Homeri, | |
| cum excaecatus Cyclops saxum in mare reiecit. | |
| Haec quo modo ex corruptis eo perveniant ut et | 5 |
| magna et tamen sana sint aiebat Maecenas apud | |
| Vergilium intellegi posse. Tumidum est: ὄρους | |
| ὄρος ἀποσπᾶται. Vergilius quid ait? rapit | |
| haud partem exiguam montis. | |
| Ita magnitudini studet <ut> non inprudenter disce- | 10 |
| dat a fide. Est inflatum: καὶ χειρία βάλλεται | |
| νῆσος. Vergilius quid ait [qui] de navibus? | |
| credas innare revolsas | |
| Cycladas. | |
| Non dicit hoc fieri sed videri. Propitiis auribus acci- | 15 |
| pitur, quamvis incredibile sit, quod excusatur ante- | |
| quam dicitur. | |
| Multo corruptiorem sententiam Menestrati cuius- | 13.1 |
| dam, declamatoris non abiecti suis temporibus, nactus | |
| sum in hac ipsa suasoria, cum describeret beluarum | |
| in Oceano nascentium magnitudinem: . . . Efficit | |
| haec sententia ut ignoscam Musae, qui dixit ipsis | 5 |
| Charybdi et Scylla maius portentum: 'Charybdis | |
| ipsius maris naufragium' et, ne in una re semel | |
| insaniret: 'quid ibi potest esse salvi ubi ipsum mare | |
| perit?' | |
| Damas ethicos induxit matrem loquentem, cum | 10 |
| describeret adsidue prioribus periculis nova super- | |
| venisse: . . . | |
| Barbarus dixit, cum introduxisset excusantem se | |
| exercitum Macedonum, hunc sensum: . . . | |
| Fuscus Arellius dixit: testor ante orbem tibi tuum | 14.1 |
| deesse quam militem. | |
| Latro sedens hanc dixit; non excusavit militem, | |
| sed dixit: Duc, sequor; quis mihi promittit hostem, | |
| quis terram, quis diem, quis mare? Da ubi | 5 |
| castra ponam, ubi signa inferam. Reliqui parentes, | |
| reliqui liberos, commeatum peto; numquid in- | |
| mature ab Oceano? | |
| Latini declamatores in descriptione Oceani non | 15.1 |
| nimis viguerunt; nam aut minus descripserunt aut | |
| <nimis> curiose. Nemo illorum potuit tanto spiritu | |
| dicere quanto Pedo, qui <in> navigante Germanico | |
| dicit: | 5 |
| iamque vident post terga diem solemque | |
| relictum | |
| iam pridem, notis extorres finibus orbis, | |
| per non concessas audaces ire tenebras | |
| ad rerum metas extremaque litora mundi. | 10 |
| nunc illum, pigris immania monstra sub undis | |
| qui ferat, Oceanum, qui saevas undique pristis | |
| aequoreosque canes, ratibus consurgere prensis | |
| (accumulat fragor ipse metus), iam sidere limo | |
| navigia et rapido desertam flamine classem | 15 |
| seque feris credunt per inertia fata marinis | |
| iam non felici laniandos sorte relinqui. | |
| atque aliquis prora caecum sublimis ab alta | |
| aera pugnaci luctatus rumpere visu, | |
| ut nihil erepto valuit dinoscere mundo, | 20 |
| obstructa in talis effundit pectora voces: | |
| quo ferimur? fugit ipse dies orbemque relictum | |
| ultima perpetuis claudit natura tenebris. | |
| anne alio positas ultra sub cardine gentes | |
| atque alium flabris intactum quaerimus orbem? | 25 |
| di revocant rerumque vetant cognoscere finem | |
| mortales oculos: aliena quid aequora remis | |
| et sacras violamus aquas divumque quietas | |
| turbamus sedes? | |
| Ex Graecis declamatoribus nulli melius haec | 16.1 |
| suasoria processit quam Glyconi; sed non minus | |
| multa magnifice dixit quam corrupte: utrorumque | |
| faciam vobis potestatem. Et volebam vos experiri | |
| non adiciendo iudicium meum nec separando a cor- | 5 |
| ruptis sana; potuisset [et] enim fieri ut vos magis | |
| illa laudaretis quae insaniunt. At nihilo minus | |
| poterit fieri quamvis distinxerim. Illa belle dixit: | |
| . . . Sed fecit quod solebat, ut sententiam adiectione | |
| supervacua atque tumida perderet; adiecit enim: | 10 |
| . . . Illud quosdam dubios iudici sui habet—ego | |
| non dubito contra sententiam ferre—: ὑγίαινε γῆ, | |
| ὑγίαινε ἥλιε· Μακεδόνες ἄρα χάος εἰσᾴσσουσι. |