Nvtrix Fulgore primo captus et fragili bono
|
34
|
fallacis aulae quisquis attonitus stupet,
|
35
|
subito latentis ecce Fortunae impetu
|
|
modo praepotentem cernat euersam domum
|
|
stirpemque Claudi, cuius imperio fuit
|
|
subiectus orbis, paruit liber diu
|
|
Oceanus et recepit inuitus rates.
|
40
|
En qui Britannis primus imposuit iugum,
|
|
ignota tantis classibus texit freta
|
|
interque gentes barbaras tutus fuit
|
|
et saeua maria, coniugis scelere occidit;
|
|
mox illa nati: cuius extinctus iacet
|
45
|
frater uenenis, maeret infelix soror
|
|
eademque coniunx nec graues luctus ualet
|
|
ira coacta tegere crudelis uiri,
|
|
quem spreta refugit semper atque odio pari
|
|
ardens mariti mutua flagrat face.
|
50
|
animum dolentis nostra solatur fides
|
|
pietasque frustra: uincit immitis dolor
|
|
consilia nostra nec regi mentis potest
|
|
generosus ardor, sed malis uires capit.
|
|
heu quam nefandum prospicit noster timor
|
55
|
scelus, quod utinam numen auertat deum.
|
|
Oc. O mea nullis aequanda malis
|
|
fortuna, licet
|
|
repetam luctus, Electra, tuos:
|
|
tibi maerenti caesum licuit
|
60
|
flere parentem,
|
|
scelus ulcisci uindice fratre,
|
|
tua quem pietas hosti rapuit
|
|
texitque fides:
|
|
me crudeli sorte parentes
|
65
|
raptos prohibet lugere timor
|
|
fratrisque necem deflere uetat,
|
|
in quo fuerat spes una mihi
|
|
totque malorum breue solamen.
|
|
nunc in luctus seruata meos
|
70
|
magni resto nominis umbra.
|
|
Nvt. Vox en nostras perculit aures
|
|
tristis alumnae;
|
72a
|
cesset thalamis inferre gradus
|
73
|
tarda senectus?
|
|
Oc. Excipe nostras lacrimas, nutrix,
|
75
|
testis nostri fida doloris.
|
|
Nvt. Quis te tantis soluet curis,
|
|
miseranda, dies?
|
|
Oc. Qui me Stygias mittet ad umbras.
|
|
Nvt. Omina quaeso sint ista procul.
|
80
|
Oc. Non uota meos tua nunc casus,
|
|
sed fata regunt.
|
|
Nvt. Dabit afflictae meliora deus
|
|
tempora mitis;
|
83a
|
tu modo blando uince obsequio
|
84
|
placata uirum.
|
85
|
Oc. Vincam saeuos ante leones
|
|
tigresque truces
|
86a
|
fera quam saeui corda tyranni:
|
87
|
odit genitos sanguine claro,
|
|
spernit superos hominesque simul,
|
|
nec fortunam capit ipse suam,
|
90
|
quam dedit illi per scelus ingens
|
|
infanda parens.
|
|
Licet ingratum dirae pudeat
|
|
munere matris
|
93a
|
hoc imperium cepisse, licet
|
94
|
tantum munus morte rependat,
|
95
|
feret hunc titulum post fata tamen
|
|
femina longo semper in aeuo.
|
|
Nvt. Animi retine uerba furentis,
|
|
temere emissam comprime uocem.
|
|
Oc. Toleranda quamuis patiar, haud umquam queant
|
100
|
nisi morte tristi nostra finiri mala.
|
|
genetrice caesa, per scelus rapto patre,
|
|
orbata fratre, miseriis luctu obruta,
|
|
maerore pressa, coniugi inuisa ac meae
|
|
subiecta famulae, luce non grata fruor,
|
105
|
trepidante semper corde non mortis metu,
|
|
sed sceleris—absit crimen a fatis meis,
|
|
mori iuuabit; poena nam grauior nece est
|
|
uidere tumidos et truces miserae mihi
|
|
uultus tyranni, iungere atque hosti oscula,
|
110
|
timere nutus cuius obsequium meus
|
|
haud ferre posset fata post fratris dolor
|
|
scelere interempti, cuius imperium tenet
|
|
et sorte gaudet auctor infandae necis.
|
|