| DIVI CLAVDII ΑΠΟΚΟΛΟΚΥΝΤΩΣΙΣ | |
| Quid actum sit in caelo ante diem III idus Octobris anno nouo, | 1.1.1 |
| initio saeculi felicissimi, uolo memoriae tradere. nihil nec off- | |
| ensae nec gratiae dabitur. haec ita uera. si quis quaesiuerit unde | |
| sciam, primum, si noluero, non respondebo. quis coacturus est? | |
| ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui | 5 |
| uerum prouerbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci opor- | |
| tere. si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam uenerit. | 2.1 |
| quis umquam ab historico iuratores exegit? tamen si necesse | |
| fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem | |
| in caelum uidit: idem Claudium uidisse se dicet iter facientem | |
| 'non passibus aequis'. uelit nolit, necesse est illi omnia uidere | 5 |
| quae in caelo aguntur: Appiae uiae curator est, qua scis et diuum | |
| Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. hunc si inter- | 3.1 |
| rogaueris, soli narrabit: coram pluribus numquam uerbum | |
| faciet. nam ex quo in senatu iurauit se Drusillam uidisse caelum | |
| ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit quod | |
| uiderit, uerbis conceptis affirmauit se non indicaturum etiam si | 5 |
| in medio foro hominem occisum uidisset. ab hoc ego quae tum | |
| audiui, certa clara affero, ita illum saluum et felicem habeam. | |
| iam Phoebus breuiore uia contraxerat arcum | 2.1.1 |
| lucis et obscuri crescebant tempora Somni, | |
| iamque suum uictrix augebat Cynthia regnum, | |
| et deformis Hiems gratos carpebat honores | |
| diuitis Autumni iussoque senescere Baccho | 5 |
| carpebat raras serus uindemitor uuas. | |
| puto magis intellegi si dixero: mensis erat October, dies III idus | 2.1 |
| Octobris. horam non possum certam tibi dicere (facilius inter | |
| philosophos quam inter horologia conueniet) tamen inter | |
| sextam et septimam erat. 'nimis rustice! <adeo his> adquiescunt | 3.1 |
| omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam | |
| medium diem inquietent: tu sic transibis horam tam bonam?' | |
| iam medium curru Phoebus diuiserat orbem | 4.1 |
| et propior Nocti fessas quatiebat habenas | |
| obliquo flexam deducens tramite lucem: | |
| Claudius animam agere coepit nec inuenire exitum poterat. |