| tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, | 3.1.1 |
| unam e tribus Parcis seducit et ait: 'quid, femina crudelissima, | |
| hominem miserum torqueri pateris? nec umquam tam diu | |
| cruciatus cesset? annus sexagesimus et quartus est, ex quo cum | |
| anima luctatur. quid huic et reipublicae inuides? patere mathe- | 2.1 |
| maticos aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps | |
| factus est, omnibus annis omnibus mensibus efferunt. et tamen | |
| non est mirum si errant et horam eius nemo nouit: nemo enim | |
| umquam illum natum putauit. fac quod faciendum est: | 5 |
| dede neci, melior uacua sine regnet in aula.' | |
| sed Clotho 'ego mehercules' inquit 'pusillum temporis adicere illi | 3.1 |
| uolebam, dum hos pauculos qui supersunt ciuitate donaret' | |
| (constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos | |
| togatos uidere) 'sed quoniam placet aliquos peregrinos in semen | |
| relinqui et tu ita iubes fieri, fiat.' aperit tum capsulam et tres | 4.1 |
| fusos profert: unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. | |
| 'hos' inquit 'tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos | |
| mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. non oportet enim | |
| eum, qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot | 5 |
| praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. contentus | |
| erit his interim conuictoribus.' | |
| haec ait et turpi conuoluens stamina fuso | 4.1.1 |
| abrupit stolidae regalia tempora uitae. | |
| at Lachesis, redimita comas, ornata capillos, | |
| Pieria crinem lauro frontemque coronans, | |
| candida de niueo subtemina uellere sumit | 5 |
| felici moderanda manu, quae ducta colorem | |
| assumpsere nouum. mirantur pensa sorores: | |
| mutatur uilis pretioso lana metallo, | |
| aurea formoso descendunt saecula filo. | |
| nec modus est illis: felicia uellera ducunt | 10 |
| et gaudent implere manus: sunt dulcia pensa. | |
| sponte sua festinat opus nulloque labore | |
| mollia contorto descendunt stamina fuso; | |
| uincunt Tithoni, uincunt et Nestoris annos. | |
| Phoebus adest cantuque iuuat gaudetque futuris | 15 |
| et laetus nunc plectra mouet, nunc pensa ministrat: | |
| detinet intentas cantu fallitque laborem. | |
| dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant, | |
| plus solito neuere manus humanaque fata | |
| laudatum transcendit opus. 'ne demite, Parcae' | 20 |
| Phoebus ait 'uincat mortalis tempora uitae | |
| ille mihi similis uultu similisque decore | |
| nec cantu nec uoce minor. felicia lassis | |
| saecula praestabit legumque silentia rumpet. | |
| qualis discutiens fugientia Lucifer astra | 25 |
| aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris, | |
| qualis, cum primum tenebris Aurora solutis | |
| induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem | |
| lucidus et primos a carcere concitat axes: | |
| talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem | 30 |
| aspiciet. flagrat nitidus fulgore remisso | |
| uultus et adfuso ceruix formosa capillo.' | |
| haec Apollo. at Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo | 2.1 |
| faueret, fecit illud plena manu et Neroni multos annos de suo | |
| donat. Claudium autem iubent omnes | |
| χαίροντας, εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων. | |
| et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit uiuere uideri. | 5 |
| expirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa | |
| illos timere. ultima uox eius haec inter homines audita est, cum | 3.1 |
| maiorem sonitum emisisset illa parte, qua facilius loquebatur: | |
| 'uae me, puto, concacaui me.' quod an fecerit, nescio; omnia | |
| certe concacauit. |