| quae in terris postea sint acta superuacuum est referre. scitis | 5.1.1 |
| enim optime, nec periculum est ne excidant quae memoriae | |
| gaudium publicum impresserunt: nemo felicitatis suae obliuis- | |
| citur. in caelo quae acta sint audite: fides penes auctorem erit. | |
| nuntiatur Ioui uenisse quendam bonae staturae, bene canum; | 2.1 |
| nescio quid illum minari, assidue enim caput mouere; pedem | |
| dextrum trahere. quaesisse se cuius nationis esset: respondisse | |
| nescio quid perturbato sono et uoce confusa; non intellegere se | |
| linguam eius: nec Graecum esse nec Romanum nec ullius gentis | 5 |
| notae. tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum per- | 3.1 |
| errauerat et nosse uidebatur omnes nationes, iubet ire et ex- | |
| plorare quorum hominum esset. tum Hercules primo aspectu | |
| sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit. | |
| ut uidit noui generis faciem, insolitum incessum, uocem nullius | 5 |
| terrestris animalis sed qualis esse marinis beluis solet, raucam et | |
| implicatam, putauit sibi tertium decimum laborem uenisse. di- | 4.1 |
| ligentius intuenti uisus est quasi homo. accessit itaque et quod | |
| facillimum fuit Graeculo, ait: | |
| τίς πόθεν εἰς ἀνδρῶν, ποίη πόλις ἠδὲ τοκῆες; | |
| Claudius gaudet esse illic philologos homines: sperat futurum | 5 |
| aliquem historiis suis locum. itaque et ipse Homerico uersu | |
| Caesarem se esse significans ait: | |
| Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν | |
| (erat autem sequens uersus uerior, aeque Homericus: | |
| ἔνθα δ’ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ’ αὐτούς). | 10 |
| et imposuerat Herculi minime uafro, nisi fuisset illic Febris, | 6.1.1 |
| quae fano suo relicto sola cum illo uenerat: ceteros omnes deos | |
| Romae reliquerat. 'iste' inquit 'mera mendacia narrat. ego tibi | |
| dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est, Munati | |
| municipem uides. quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem | 5 |
| natus est a Vienna, Gallus germanus. itaque quod Gallum facere | |
| oportebat, Romam cepit. hunc ego tibi recipio Luguduni | |
| natum, ubi Licinus multis annis regnauit. tu autem, qui plura | |
| loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, [Lugudunenses] | |
| scire debes multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse.' | 10 |
| excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure iras- | 2.1 |
| citur. quid diceret nemo intellegebat. ille autem Febrim duci | |
| iubebat. illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae, | |
| quo decollare homines solebat, iusserat illi collum praecidi. pu- | |
| tares omnes illius esse libertos: adeo illum nemo curabat. | 5 |