| ' * * * non mirum quod in curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi | 8.1.1 |
| est. modo dic nobis qualem deum istum fieri uelis. Ἐπικούρειος | |
| θεὸς non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει τι οὔτε ἄλλοις παρέχει. | |
| Stoicus? quomodo potest "rotundus" esse, ut ait Varro, "sine | |
| capite, sine praeputio"? est aliquid in illo Stoici dei, iam uideo: | 5 |
| nec cor nec caput habet. si mehercules a Saturno petisset hoc | 2.1 |
| beneficium, cuius mensem toto anno celebrauit Saturnalicius | |
| princeps, non tulisset. illum deum <induci> ab Ioue, quem, | |
| quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti! Silanum enim | |
| generum suum occidit. "oro, per <quid>?" quod sororem suam, | 5 |
| festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem | |
| uocarent, maluit Iunonem uocare. "quare" inquit, "quaero | 3.1 |
| enim, sororem suam?" stulte, stude: Athenis dimidium licet, | |
| Alexandriae totum. quia "Romae" inquis, "mures molas lin- | |
| gunt", hic nobis curua corriget? quid in cubiculo suo faciat | |
| nesci[o]et: iam "caeli scrutatur plagas". deus fieri uult? parum | 5 |
| est quod templum in Britannia habet, quod <hunc> nunc bar- | |
| bari colunt et ut deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?' | |
| tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra curiam moran- | 9.1.1 |
| tibus <senatoribus non licere> sententiam dicere nec disputare. | |
| 'ego' inquit 'p.c., interrogare uobis permiseram, uos mera ma- | |
| palia fecistis. uolo ut seruetis disciplinam curiae. hic, qualiscum- | |
| que est, quid de nobis existimauit?' illo dimisso primus inter- | 2.1 |
| rogatur sententiam Ianus pater. is designatus erat in kal. Iulias | |
| postmeridianus consul, homo, quantum uia sua fert, qui semper | |
| uidet ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω. is multa diserte, quod in foro | |
| uiu<eb>at, dixit, quae notarius persequi non potuit et ideo non | 5 |
| refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. multa dixit | 3.1 |
| de magnitudine deorum: non debere hunc uulgo dari honorem. | |
| 'olim' inquit 'magna res erat deum fieri: iam Fabam mimum | |
| fecisti. itaque ne uidear in personam, non in rem dicere sen- | |
| tentiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his, qui | 5 |
| ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν aut ex his, quos alit ζείδωρος ἄρουρα. qui | |
| contra hoc senatus consultum deus factus dictus pictusue erit, | |
| eum dedi laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis | |
| uapulare placet.' proximus interrogatur sententiam Diespiter | 4.1 |
| Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus. hoc | |
| quaestu se sustinebat: uendere ciuitatulas solebat. ad hunc belle | |
| accessit Hercules et auriculam illi tetigit. censet itaque in haec | |
| uerba: 'cum diuus Claudius et diuum Augustum sanguine con- | 5.1 |
| tingat nec minus diuam Augustam auiam suam, quam ipse | |
| deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat | |
| sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit "fer- | |
| uentia rapa uorare", censeo uti diuus Claudius ex hac die deus sit | 5 |
| ita uti ante eum quis optimo iure factus sit, eamque rem ad | |
| Metamorphosis Ouidi adiciendam.' uariae erant sententiae, et | 6.1 |
| uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uide- | |
| ret ferrum suum in igne esse, modo huc modo illuc cursabat et | |
| aiebat: 'noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid | |
| uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat.' | 5 |