| dum descendunt per uiam Sacram interrogat Mercurius quid | 12.1.1 |
| sibi uelit ille concursus hominum, num Claudii funus esset. et | |
| erat omnium formosissimum et impensa cura, plane ut scires | |
| deum efferri: tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum | |
| tanta turba, tantus conuentus, ut etiam Claudius audire posset. | 5 |
| omnes laeti, hilares: populus Romanus ambulabat tamquam | 2.1 |
| liber. Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. | |
| iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, uix | |
| animam habentes, tamquam qui tum maxime reuiuiscerent. ex | |
| his unus, cum uidisset capita conferentes et fortunas suas de- | 5 |
| plorantes causidicos, accedit et ait: 'dicebam uobis: non semper | |
| Saturnalia erunt.' Claudius, ut uidit funus suum, intellexit se | 3.1 |
| mortuum esse. ingenti enim μεγάλωι χορικῶι nenia cantabatur | |
| [anapaestis]: | |
| 'fundite fletus, edite planctus, | |
| resonet tristi clamore forum: | 5 |
| cecidit pulchre cordatus homo, | |
| quo non alius fuit in toto | |
| fortior orbe. | |
| ille citato uincere cursu | |
| poterat celeris, ille rebelles | 10 |
| fundere Parthos leuibusque sequi | |
| Persida telis, certaque manu | |
| tendere neruum, qui praecipites | |
| uulnere paruo figeret hostes | |
| pictaque Medi terga fugacis, | 15 |
| ille Britannos ultra noti | |
| litora ponti | |
| et caeruleos scuta Brigantas | |
| dare Romuleis colla catenis | |
| iussit et ipsum noua Romanae | 20 |
| iura securis tremere Oceanum. | |
| deflete uirum, quo non alius | |
| potuit citius discere causas, | |
| una tantum parte audita, | |
| saepe neutra. quis nunc iudex | 25 |
| toto lites audiet anno? | |
| tibi iam cedet sede relicta | |
| qui dat populo iura silenti, | |
| Cretaea tenens oppida centum. | |
| caedite maestis pectora palmis | 30 |
| o causidici, uenale genus, | |
| uosque poetae lugete noui, | |
| uosque in primis qui concusso | |
| magna parastis lucra fritillo.' |