| DIALOGORVM LIBER VI | |
| AD MARCIAM | |
| DE CONSOLATIONE | |
| Nisi te, Marcia, scirem tam longe ab infirmitate muliebris | 6.1.1.1 |
| animi quam a ceteris uitiis recessisse et mores tuos uelut | |
| aliquod antiquum exemplar aspici, non auderem obuiam | |
| ire dolori tuo, cui uiri quoque libenter haerent et incubant, | |
| nec spem concepissem tam iniquo tempore, tam inimico | 5 |
| iudice, tam inuidioso crimine posse me efficere ut fortunam | |
| tuam absolueres. Fiduciam mihi dedit exploratum iam | |
| robur animi et magno experimento adprobata uirtus tua. | |
| Non est ignotum qualem te in persona patris tui gesseris, | 2.1 |
| quem non minus quam liberos dilexisti, excepto eo quod | |
| non optabas superstitem. Nec scio an et optaueris; per- | |
| mittit enim sibi quaedam contra bonum morem magna | |
| pietas. Mortem A. Cremuti Cordi parentis tui quantum | 5 |
| poteras inhibuisti; postquam tibi apparuit inter Seianianos | |
| satellites illam unam patere seruitutis fugam, non fauisti | |
| consilio eius, sed dedisti manus uicta, fudistique lacrimas | |
| palam et gemitus deuorasti quidem, non tamen hilari | |
| fronte texisti, et haec illo saeculo quo magna pietas erat | 10 |
| nihil impie facere. Vt uero aliquam occasionem mutatio | 3.1 |
| temporum dedit, ingenium patris tui, de quo sumptum | |
| erat supplicium, in usum hominum reduxisti et a uera | |
| illum uindicasti morte ac restituisti in publica monumenta | |
| libros quos uir ille fortissimus sanguine suo scripserat. | 5 |
| Optime meruisti de Romanis studiis: magna illorum pars | |
| arserat; optime de posteris, ad quos ueniet incorrupta | |
| rerum fides, auctori suo magno inputata; optime de ipso, | |
| cuius uiget uigebitque memoria quam diu in pretio fuerit | |
| Romana cognosci, quam diu quisquam erit qui reuerti | 10 |
| uelit ad acta maiorum, quam diu quisquam qui uelit | |
| scire quid sit uir Romanus, quid subactis iam ceruicibus | |
| omnium et ad Seianianum iugum adactis indomitus, quid | |
| sit homo ingenio animo manu liber. Magnum mehercules | 4.1 |
| detrimentum res publica ceperat, si illum ob duas res | |
| pulcherrimas in obliuionem coniectum, eloquentiam et | |
| libertatem, non eruisses: legitur, floret, in manus hominum, | |
| in pectora receptus uetustatem nullam timet; at illorum | 5 |
| carnificum cito scelera quoque, quibus solis memoriam | |
| meruerunt, tacebuntur. |