| Haec magnitudo animi tui uetuit me ad sexum tuum | 6.1.5.1 |
| respicere, uetuit ad uultum, quem tot annorum continua | |
| tristitia, ut semel obduxit, tenet. Et uide quam non sub- | |
| repam tibi nec furtum facere adfectibus tuis cogitem: | |
| antiqua mala in memoriam reduxi et, ut scires hanc | 5 |
| quoque plagam esse sanandam, ostendi tibi aeque magni | |
| uulneris cicatricem. Alii itaque molliter agant et blandian- | |
| tur, ego confligere cum tuo maerore constitui et defessos | |
| exhaustosque oculos, si uerum uis magis iam ex con- | |
| suetudine quam ex desiderio fluentis, continebo, si fieri | 10 |
| potuerit, fauente te remediis tuis, si minus, uel inuita, | |
| teneas licet et amplexeris dolorem tuum, quem tibi in filii | |
| locum superstitem fecisti. Quis enim erit finis? Omnia in | 6.1 |
| superuacuum temptata sunt: fatigatae adlocutiones ami- | |
| corum, auctoritates magnorum et adfinium tibi uirorum; | |
| studia, hereditarium et paternum bonum, surdas aures | |
| inrito et uix ad breuem occupationem proficiente solacio | 5 |
| transeunt; illud ipsum naturale remedium temporis, quod | |
| maximas quoque aerumnas componit, in te una uim suam | |
| perdidit. Tertius iam praeterît annus, cum interim nihil | 7.1 |
| ex primo illo impetu cecidit: renouat se et corroborat | |
| cotidie luctus et iam sibi ius mora fecit eoque adductus | |
| est ut putet turpe desinere. Quemadmodum omnia uitia | |
| penitus insidunt nisi dum surgunt oppressa sunt, ita haec | 5 |
| quoque tristia et misera et in se saeuientia ipsa nouissime | |
| acerbitate pascuntur et fit infelicis animi praua uoluptas | |
| dolor. Cupissem itaque primis temporibus ad istam cura- | 8.1 |
| tionem accedere; leniore medicina fuisset oriens adhuc | |
| restringenda uis: uehementius contra inueterata pugnan- | |
| dum est. Nam uulnerum quoque sanitas facilis est, dum a | |
| sanguine recentia sunt: tunc et uruntur et in altum reuocan- | 5 |
| tur et digitos scrutantium recipiunt, ubi corrupta in malum | |
| ulcus uerterunt. Non possum nunc per obsequium nec | |
| molliter adgredi tam durum dolorem: frangendus est. |