| Scio a praeceptis incipere omnis qui monere aliquem | 6.2.1.1 |
| uolunt, in exemplis desinere. Mutari hunc interim morem | |
| expedit; aliter enim cum alio agendum est: quosdam ratio | |
| ducit, quibusdam nomina clara opponenda sunt et aucto- | |
| ritas quae liberum non relinquat animum ad speciosa | 5 |
| stupentibus. Duo tibi ponam ante oculos maxima et sexus | 2.1 |
| et saeculi tui exempla: alterius feminae quae se tradidit | |
| ferendam dolori, alterius quae pari adfecta casu, maiore | |
| damno, non tamen dedit longum in se malis suis dominium, | |
| sed cito animum in sedem suam reposuit. Octauia et Liuia, | 3.1 |
| altera soror Augusti, altera uxor, amiserunt filios iuuenes, | |
| utraque spe futuri principis certa: Octauia Marcellum, | |
| cui et auunculus et socer incumbere coeperat, in quem | |
| onus imperii reclinare, adulescentem animo alacrem, in- | 5 |
| genio potentem, sed frugalitatis continentiaeque in illis aut | |
| annis aut opibus non mediocriter admirandae, patien- | |
| tem laborum, uoluptatibus alienum, quantumcumque in- | |
| ponere illi auunculus et, ut ita dicam, inaedificare uoluisset | |
| laturum; bene legerat nulli cessura ponderi fundamenta. | 10 |
| Nullum finem per omne uitae suae tempus flendi gemen- | 4.1 |
| dique fecit nec ullas admisit uoces salutare aliquid ad- | |
| ferentis, ne auocari quidem se passa est; intenta in unam | |
| rem et toto animo adfixa, talis per omnem uitam fuit qualis | |
| in funere, non dico non [est] ausa consurgere, sed adleuari | 5 |
| recusans, secundam orbitatem iudicans lacrimas mittere. | |
| Nullam habere imaginem filii carissimi uoluit, nullam | 5.1 |
| sibi de illo fieri mentionem. Oderat omnes matres et in | |
| Liuiam maxime furebat, quia uidebatur ad illius filium | |
| transisse sibi promissa felicitas. Tenebris et solitudini | |
| familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens, carmina | 5 |
| celebrandae Marcelli memoriae composita aliosque studi- | |
| orum honores reiecit et aures suas aduersus omne solacium | |
| clusit. A sollemnibus officiis seducta et ipsam magnitudinis | |
| fraternae nimis circumlucentem fortunam exosa defodit se | |
| et abdidit. Adsidentibus liberis, nepotibus lugubrem uestem | 10 |
| non deposuit, non sine contumelia omnium suorum, quibus | |
| saluis orba sibi uidebatur. |