| Liuia amiserat filium Drusum, magnum futurum prin- | 6.3.1.1 |
| cipem, iam magnum ducem; intrauerat penitus Germaniam | |
| et ibi signa Romana fixerat ubi uix ullos esse Romanos | |
| notum erat. In expeditione decesserat ipsis illum hostibus | |
| aegrum cum ueneratione et pace mutua prosequentibus | 5 |
| nec optare quod expediebat audentibus. Accedebat ad | |
| hanc mortem, quam ille pro re publica obierat, ingens | |
| ciuium prouinciarumque et totius Italiae desiderium, per | |
| quam effusis in officium lugubre municipiis coloniisque | |
| usque in urbem ductum erat funus triumpho simillimum. | 10 |
| Non licuerat matri ultima filii oscula gratumque extremi | 2.1 |
| sermonem oris haurire; longo itinere reliquias Drusi sui | |
| prosecuta, tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi | |
| totiens illum amitteret, inritata, ut primum tamen intulit | |
| tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus | 5 |
| doluit quam aut honestum erat Caesare aut aequum | |
| saluo. Non desiit denique Drusi sui celebrare nomen, | |
| ubique illum sibi priuatim publiceque repraesentare, | |
| libentissime de illo loqui, de illo audire: cum memoria | |
| illius uixit, quam nemo potest retinere et frequentare qui | 10 |
| illam tristem sibi reddidit. | |
| Elige itaque utrum exemplum putes probabilius. Si | 3.1 |
| illud prius sequi uis, eximes te numero uiuorum: auersa- | |
| beris et alienos liberos et tuos ipsumque quem desideras; | |
| triste matribus omen occurres; uoluptates honestas, per- | |
| missas, tamquam parum decoras fortunae tuae reicies; | 5 |
| inuisa haerebis in luce et aetati tuae, quod non praecipitet | |
| te quam primum et finiat, infestissima eris; quod tur- | |
| pissimum alienissimumque est animo tuo in meliorem | |
| noto partem, ostendes te uiuere nolle, mori non posse. | |
| Si ad hoc maximae feminae te exemplum adplicueris | 4.1 |
| moderatius, mitius, non eris in aerumnis nec te tormentis | |
| macerabis: quae enim, malum, amentia est poenas a se | |
| infelicitatis exigere et mala sua †non† augere! Quam in | |
| omni uita seruasti morum probitatem et uerecundiam, | 5 |
| in hac quoque re praestabis; est enim quaedam et dolendi | |
| modestia. Illum ipsum iuuenem, dignissimum qui te lae- | |
| tam semper nominatus cogitatusque faciat, meliore pones | |
| loco, si matri suae, qualis uiuus solebat, hilarisque et cum | |
| gaudio occurrit. | 10 |