| Nec te ad fortiora ducam praecepta, ut inhumano ferre | 6.4.1.1 |
| humana iubeam modo, ut ipso funebri die oculos matris | |
| exsiccem. Ad arbitrium tecum ueniam: hoc inter nos | |
| quaeretur, utrum magnus dolor esse debeat an perpetuus. | |
| Non dubito quin Iuliae Augustae, quam familiariter | 2.1 |
| coluisti, magis tibi placeat exemplum: illa te ad suum | |
| consilium uocat. Illa in primo feruore, cum maxime in- | |
| patientes ferocesque sunt miseriae, consolandam se Areo, | |
| philosopho uiri sui, praebuit et multum eam rem pro- | 5 |
| fuisse sibi confessa est, plus quam populum Romanum, | |
| quem nolebat tristem tristitia sua facere, plus quam Augu- | |
| stum, qui subducto altero adminiculo titubabat nec luctu | |
| suorum inclinandus erat, plus quam Tiberium filium, | |
| cuius pietas efficiebat ut in illo acerbo et defleto gentibus | 10 |
| funere nihil sibi nisi numerum deesse sentiret. Hic, ut | 3.1 |
| opinor, aditus illi fuit, hoc principium apud feminam | |
| opinionis suae custodem diligentissimam: 'usque in hunc | |
| diem, Iulia, quantum quidem ego sciam, adsiduus uiri tui | |
| comes, cui non tantum quae in publicum emittuntur nota, | 5 |
| sed omnes sunt secretiores animorum uestrorum motus, | |
| dedisti operam ne quid esset quod in te quisquam repren- | |
| deret; nec id in maioribus modo obseruasti, sed in mini- | |
| mis, ne quid faceres cui famam, liberrimam principum | |
| iudicem, uelles ignoscere. Nec quicquam pulchrius existimo | 4.1 |
| quam in summo fastigio conlocatos multarum rerum | |
| ueniam dare, nullius petere; seruandus itaque tibi in hac | |
| quoque re tuus mos est, ne quid committas quod minus | |
| aliterue factum uelis. | 5 |