| Deinde oro atque obsecro ne te difficilem amicis et | 6.5.1.1 |
| intractabilem praestes. Non est enim quod ignores omnes | |
| hos nescire quemadmodum se gerant, loquantur aliquid | |
| coram te de Druso an nihil, ne aut obliuio clarissimi iuue- | |
| nis illi faciat iniuriam aut mentio tibi. Cum secessimus et | 2.1 |
| in unum conuenimus, facta eius dictaque quanto meruit | |
| suspectu celebramus; coram te altum nobis de illo silentium | |
| est. Cares itaque maxima uoluptate, filii tui laudibus, quas | |
| non dubito quin uel inpendio uitae, si potestas detur, in | 5 |
| aeuum omne sis prorogatura. Quare patere, immo arcesse | 3.1 |
| sermones quibus ille narretur, et apertas aures praebe ad | |
| nomen memoriamque filii tui; nec hoc graue duxeris cete- | |
| rorum more, qui in eiusmodi casu partem mali putant | |
| audire solacia. Nunc incubuisti tota in alteram partem et | 4.1 |
| oblita meliorum fortunam tuam qua deterior est aspicis. | |
| Non conuertis te ad conuictus filii tui occursusque iucundos, | |
| non ad pueriles dulcesque blanditias, non ad incrementa | |
| studiorum: ultimam illam faciem rerum premis; in illam, | 5 |
| quasi parum ipsa per se horrida sit, quidquid potes con- | |
| geris. Ne, obsecro te, concupieris peruersissimam gloriam, | |
| infelicissima uideri. Simul cogita non esse magnum rebus | 5.1 |
| prosperis fortem se gerere, ubi secundo cursu uita procedit: | |
| ne gubernatoris quidem artem tranquillum mare et obse- | |
| quens uentus ostendit, aduersi aliquid incurrat oportet | |
| quod animum probet. Proinde ne summiseris te, immo | 6.1 |
| contra fige stabilem gradum et quidquid onerum supra | |
| cecidit sustine, primo dumtaxat strepitu conterrita. Nulla | |
| re maior inuidia fortunae fit quam aequo animo.' Post | |
| haec ostendit illi filium incolumem, ostendit ex amisso | 5 |
| nepotes. |