Tuum illic, Marcia, negotium actum, tibi Areus adse-
|
6.6.1.1
|
dit; muta personam—te consolatus est. Sed puta, Marcia,
|
|
ereptum tibi amplius quam ulla umquam mater amiserit
|
|
—non permulceo te nec extenuo calamitatem tuam: si
|
2.1
|
fletibus fata uincuntur, conferamus; eat omnis inter luctus
|
|
dies, noctem sine somno tristitia consumat; ingerantur
|
|
lacerato pectori manus et in ipsam faciem impetus fiat
|
|
atque omni se genere saeuitiae profecturus maeror exer-
|
5
|
ceat. Sed si nullis planctibus defuncta reuocantur, si sors
|
|
inmota et in aeternum fixa nulla miseria mutatur et mors
|
|
tenuit quidquid abstulit, desinat dolor qui perit. Quare
|
3.1
|
regamur nec nos ista uis transuersos auferat. Turpis est
|
|
nauigii rector cui gubernacula fluctus eripuit, qui fluui-
|
|
tantia uela deseruit, permisit tempestati ratem; at ille
|
|
uel in naufragio laudandus quem obruit mare clauum
|
5
|
tenentem et obnixum.
|
|
'At enim naturale desiderium suorum est.' Quis negat,
|
7.1.1
|
quam diu modicum est? Nam discessu, non solum amissi-
|
|
one carissimorum necessarius morsus est et firmissimorum
|
|
quoque animorum contractio. Sed plus est quod opinio
|
|
adicit quam quod natura imperauit. Aspice mutorum
|
2.1
|
animalium quam concitata sint desideria et tamen quam
|
|
breuia: uaccarum uno die alteroue mugitus auditur, nec
|
|
diutius equarum uagus ille amensque discursus est; ferae
|
|
cum uestigia catulorum consectatae sunt et siluas per-
|
5
|
uagatae, cum saepe ad cubilia expilata redierunt, rabiem
|
|
intra exiguum tempus extinguunt; aues cum stridore magno
|
|
inanes nidos circumfremuerunt, intra momentum tamen
|
|
quietae uolatus suos repetunt; nec ulli animali longum
|
|
fetus sui desiderium est nisi homini, qui adest dolori suo
|
10
|
nec tantum quantum sentit sed quantum constituit ad-
|
|
ficitur.
|
|