| Vt scias autem non esse hoc naturale, luctibus frangi, pri- | 6.7.3.1 |
| mum magis feminas quam uiros, magis barbaros quam | |
| placidae eruditaeque gentis homines, magis indoctos quam | |
| doctos eadem orbitas uulnerat. Atqui quae a natura uim | |
| acceperunt eandem in omnibus seruant: apparet non esse | 5 |
| naturale quod uarium est. Ignis omnes aetates omnium- | 4.1 |
| que urbium ciues, tam uiros quam feminas uret; ferrum | |
| in omni corpore exhibebit secandi potentiam. Quare? | |
| quia uires illis a natura datae sunt, quae nihil in personam | |
| constituit. Paupertatem luctum ambitionem alius aliter | 5 |
| sentit prout illum consuetudo infecit, et inbecillum in- | |
| patientemque reddit praesumpta opinio de non timendis | |
| terribilis. | |
| Deinde quod naturale est non decrescit mora: dolorem | 8.1.1 |
| dies longa consumit. Licet contumacissimum, cotidie in- | |
| surgentem et contra remedia efferuescentem, tamen illum | |
| efficacissimum mitigandae ferociae tempus eneruat. Manet | 2.1 |
| quidem tibi, Marcia, etiamnunc ingens tristitia et iam | |
| uidetur duxisse callum, non illa concitata qualis initio | |
| fuit, sed pertinax et obstinata; tamen hanc quoque tibi | |
| aetas minutatim eximet: quotiens aliud egeris, animus | 5 |
| relaxabitur. Nunc te ipsa custodis; multum autem interest | 3.1 |
| utrum tibi permittas maerere an imperes. Quanto magis | |
| hoc morum tuorum elegantiae conuenit, finem luctus potius | |
| facere quam expectare, nec illum opperiri diem quo te | |
| inuita dolor desinat! ipsa illi renuntia. | 5 |
| 'Vnde ergo tanta nobis pertinacia in deploratione nostri, | 9.1.1 |
| si id non fit naturae iussu?' Quod nihil nobis mali antequam | |
| eueniat proponimus, sed ut immunes ipsi et aliis pacatius | |
| ingressi iter alienis non admonemur casibus illos esse | |
| communes. Tot praeter domum nostram ducuntur ex- | 2.1 |
| equiae: de morte non cogitamus; tot acerba funera: nos | |
| togam nostrorum infantium, nos militiam et paternae | |
| hereditatis successionem agitamus animo; tot diuitum | |
| subita paupertas in oculos incidit: et nobis numquam in | 5 |
| mentem uenit nostras quoque opes aeque in lubrico positas. | |
| Necesse est itaque magis corruamus: quasi ex inopinato | |
| ferimur; quae multo ante prouisa sunt languidius in- | |
| currunt. Vis tu scire te ad omnis expositum ictus stare et | 3.1 |
| illa quae alios tela fixerunt circa te uibrasse? Velut murum | |
| aliquem aut obsessum multo hoste locum et arduum | |
| ascensu semermis adeas, expecta uulnus et illa superne | |
| uolantia cum sagittis pilisque saxa in tuum puta librata | 5 |
| corpus. Quotiens aliquis ad latus aut pone tergum ceciderit, | |
| exclama: 'non decipies me, fortuna, nec securum aut | |
| neglegentem opprimes. Scio quid pares: alium quidem | |
| percussisti, sed me petisti.' Quis umquam res suas quasi | 4.1 |
| periturus aspexit? Quis umquam uestrum de exilio, de | |
| egestate, de luctu cogitare ausus est? Quis non, si ad- | |
| moneatur ut cogitet, tamquam dirum omen respuat et in | |
| capita inimicorum aut ipsius intempestiui monitoris abire | 5 |
| illa iubeat? 'Non putaui futurum.' Quicquam tu putas | 5.1 |
| non futurum quod [multis] scis posse fieri, quod multis | |
| uides euenisse? Egregium uersum et dignum qui non e | |
| pulpito exiret: | |
| cuiuis potest accidere quod cuiquam potest! | 5 |
| Ille amisit liberos: et tu amittere potes; ille damnatus est: | |
| et tua innocentia sub ictu est. Error decipit hic, effeminat, | |
| dum patimur quae numquam pati nos posse prouidimus. | |
| Aufert uim praesentibus malis qui futura prospexit. |