| Quidquid est hoc, Marcia, quod circa nos ex aduenticio | 6.10.1.1 |
| fulget, liberi honores opes, ampla atria et exclusorum | |
| clientium turba referta uestibula, clarum <nomen>, nobilis | |
| aut formosa coniux ceteraque ex incerta et mobili sorte | |
| pendentia alieni commodatique apparatus sunt; nihil | 5 |
| horum dono datur. Conlaticiis et ad dominos redituris | |
| instrumentis scaena adornatur; alia ex his primo die, alia | |
| secundo referentur, pauca usque ad finem perseuerabunt. | |
| Itaque non est quod nos suspiciamus tamquam inter | 2.1 |
| nostra positi: mutua accepimus. Vsus fructusque noster | |
| est, cuius tempus ille arbiter muneris sui temperat; nos | |
| oportet in promptu habere quae in incertum diem data | |
| sunt et appellatos sine querella reddere: pessimi debitoris | 5 |
| est creditori facere conuicium. Omnes ergo nostros, et | 3.1 |
| quos superstites lege nascendi optamus et quos prae- | |
| cedere iustissimum ipsorum uotum est, sic amare debemus | |
| tamquam nihil nobis de perpetuitate, immo nihil de diutur- | |
| nitate eorum promissum sit. Saepe admonendus est animus, | 5 |
| amet ut recessura, immo tamquam recedentia: quidquid a | |
| fortuna datum est, tamquam exempto auctore possideas. | |
| Rapite ex liberis uoluptates, fruendos uos in uicem liberis | 4.1 |
| date et sine dilatione omne gaudium haurite: nihil de | |
| hodierna nocte promittitur—nimis magnam aduocationem | |
| dedi—nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo: | |
| iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato | 5 |
| clamore soluentur. Rapina rerum omnium est: miseri ne- | |
| scitis in fuga uiuere. |