| Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus | 6.10.5.1 |
| est crimen est; mors enim illi denuntiata nascenti est; in | |
| hanc legem genitus <est>, hoc illum fatum ab utero statim | |
| prosequebatur. In regnum fortunae et quidem durum | 6.1 |
| atque inuictum peruenimus, illius arbitrio digna atque in- | |
| digna passuri. Corporibus nostris inpotenter contumeliose | |
| crudeliter abutetur: alios ignibus peruret uel in poenam | |
| admotis uel in remedium; alios uinciet—id nunc hosti licebit, | 5 |
| nunc ciui; alios per incerta nudos maria iactabit et luctatos | |
| cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, | |
| sed in alicuius inmensae uentrem beluae decondet; alios | |
| morborum uariis generibus emaceratos diu inter uitam | |
| mortemque medios detinebit. Vt uaria et libidinosa manci- | 10 |
| piorumque suorum neglegens domina et poenis et muneri- | |
| bus errabit. | |
| Quid opus est partes deflere? tota flebilis uita est: | 11.1.1 |
| urgebunt noua incommoda, priusquam ueteribus satis | |
| feceris. Moderandum est itaque uobis maxime, quae in- | |
| moderate fertis, et in multos dolores humani pectoris | |
| <uis> dispensanda. Quae deinde ista suae publicaeque | 5 |
| condicionis obliuio est? Mortalis nata es mortalesque pe- | |
| peristi: putre ipsa fluidumque corpus et causis [morbos] | |
| repetita sperasti tam inbecilla materia solida et aeterna | |
| gestasse? Decessit filius tuus, id est decucurrit ad hunc | 2.1 |
| finem ad quem quae feliciora partu tuo putas properant. | |
| Hoc omnis ista quae in foro litigat, in theatris <plaudit>, | |
| in templis precatur turba dispari gradu uadit: et quae | |
| diligis, ueneraris et quae despicis unus exaequabit cinis. | 5 |
| Hoc uidelicet * * * illa Pythicis oraculis adscripta <uox>: | 3.1 |
| nosce te. Quid est homo? quolibet quassu uas et quolibet | |
| fragile iactatu. Non tempestate magna ut dissiperis opus est: | |
| ubicumque arietaueris, solueris. Quid est homo? inbecillum | |
| corpus et fragile, nudum, suapte natura inerme, alienae | 5 |
| opis indigens, ad omnis fortunae contumelias proiectum, | |
| cum bene lacertos exercuit, cuiuslibet ferae pabulum, | |
| cuiuslibet uictima; ex infirmis fluidisque contextum et | |
| lineamentis exterioribus nitidum, frigoris aestus laboris | |
| inpatiens, ipso rursus situ et otio iturum in tabem, ali- | 10 |
| menta metuens sua, quorum modo inopia <deficit, modo | |
| copia> rumpitur; anxiae sollicitaeque tutelae, precarii | |
| spiritus et male haerentis, quod pauor repentinus aut | |
| auditus ex inprouiso sonus auribus grauis excutit, solli- | |
| citudinis semper sibi nutrimentum, uitiosum et inutile. | 15 |
| Miramur in hoc mortem, quae unius singultus opus est? | 4.1 |
| Numquid enim ut concidat magni res molimenti est? | |
| odor illi saporque et lassitudo et uigilia et umor et cibus | |
| et sine quibus uiuere non potest mortifera sunt; quocumque | |
| se mouit, statim infirmitatis suae conscium, non omne | 5 |
| caelum ferens, aquarum nouitatibus flatuque non familiaris | |
| aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, | |
| putre causarium, fletu uitam auspicatum, cum interim | |
| quantos tumultus hoc tam contemptum animal mouet, | |
| in quantas cogitationes oblitum condicionis suae uenit! | 10 |
| Inmortalia, aeterna uolutat animo et in nepotes pronepo- | 5.1 |
| tesque disponit, cum interim longa conantem eum mors | |
| opprimit et hoc quod senectus uocatur paucissimorum <est> | |
| circumitus annorum. |