| Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat | 6.12.1.1 |
| incommoda an eius qui decessit? Vtrum te in amisso | |
| filio mouet quod nullas ex illo uoluptates cepisti, an quod | |
| maiores, si diutius uixisset, percipere potuisti? Si nullas per- | 2.1 |
| cepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum; | |
| minus enim homines desiderant ea ex quibus nihil gaudi | |
| laetitiaeque perceperant. Si confessa fueris percepisse | |
| magnas uoluptates, oportet te non de eo quod detractum | 5 |
| est queri, sed de eo gratias agere quod contigit; pro- | |
| uenerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex | |
| ipsa educatione, nisi forte ii qui catulos auesque et friuola | |
| animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt fruun- | |
| tur aliqua uoluptate ex uisu tactuque et blanda adulati- | 10 |
| one mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis | |
| ipsa educatio est. Licet itaque nil tibi industria eius con- | |
| tulerit, nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, | |
| ipsum quod habuisti, quod amasti, fructus est. 'At potuit | 3.1 |
| longior esse, maior.' Melius tamen tecum actum est quam | |
| si omnino non contigisset, quoniam, si ponatur electio | |
| utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius | |
| est discessura nobis bona quam nulla contingere. Vtrumne | 5 |
| malles degenerem aliquem et numerum tantum nomen- | |
| que filii expleturum habuisse an tantae indolis quantae | |
| tuus fuit, iuuenis cito prudens, cito pius, cito maritus, | |
| cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia | |
| tamquam properans? Nulli fere et magna bona et diuturna | 10 |
| contingunt, non durat nec ad ultimum exit nisi lenta | |
| felicitas: filium tibi di inmortales non diu daturi statim | |
| talem dederunt qualis diu effici <uix> potest. |