| Ne illud quidem dicere potes, electam te a dis cui frui | 6.12.4.1 |
| non liceret filio: circumfer per omnem notorum, ignotorum | |
| frequentiam oculos, occurrent tibi passi ubique maiora. | |
| Senserunt ista magni duces, senserunt principes; ne deos | |
| quidem fabulae immunes reliquerunt, puto, ut nostrorum | 5 |
| funerum leuamentum esset etiam diuina concidere. Circum- | |
| spice, inquam, omnis: nullam <tam> miseram nominabis | |
| domum quae non inueniat in miseriore solacium. Non | 5.1 |
| mehercules tam male de moribus tuis sentio ut putem posse | |
| te leuius pati casum tuum, si tibi ingentem lugentium | |
| numerum produxero: maliuolum solacii genus est turba | |
| miserorum. Quosdam tamen referam, non ut scias hoc | 5 |
| solere hominibus accidere—ridiculum est enim mortalitatis | |
| exempla colligere—sed ut scias fuisse multos qui lenirent | |
| aspera placide ferendo. | |
| A felicissimo incipiam. L. Sulla filium amisit, nec ea res | 6.1 |
| aut malitiam eius et acerrimam uirtutem in hostes ciuesque | |
| contudit aut effecit ut cognomen illud usurpasse falso | |
| uideretur, quod amisso filio adsumpsit nec odia hominum | |
| ueritus, quorum malo illae nimis secundae res constabant, | 5 |
| nec inuidiam deorum, quorum illud crimen erat, Sulla | |
| tam felix. Sed istud inter res nondum iudicatas abeat, qualis | |
| Sulla fuerit—etiam inimici fatebuntur bene illum arma | |
| sumpsisse, bene posuisse: hoc de quo agitur constabit, non | |
| esse maximum malum quod etiam ad felicissimos peruenit. | 10 |
| Ne nimis admiretur Graecia illum patrem qui in ipso | 13.1.1 |
| sacrificio nuntiata filii morte tibicinem tantum tacere iussit | |
| et coronam capiti detraxit, cetera rite perfecit, Puluillus | |
| effecit pontifex, cui postem tenenti et Capitolium dedicanti | |
| mors filii nuntiata est. Quam ille exaudisse dissimulauit et | 5 |
| sollemnia pontificii carminis uerba concepit gemitu non | |
| interrumpente precationem et ad filii sui nomen Ioue | |
| propitiato. Putasne eius luctus aliquem finem esse debere, | 2.1 |
| cuius primus dies et primus impetus ab altaribus publicis | |
| et fausta nuncupatione non abduxit patrem? Dignus me- | |
| hercules fuit memorabili dedicatione, dignus amplissimo | |
| sacerdotio, qui colere deos ne iratos quidem destitit. Idem | 5 |
| tamen, ut redît domum, et inpleuit oculos et aliquas uoces | |
| flebiles misit; sed peractis quae mos erat praestare defunctis | |
| ad Capitolinum illum redît uultum. |