| Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies quo uinctum | 6.13.3.1 |
| ante currum egit Persen [incliti regis nomen] duos filios | |
| in adoptionem dedit, <duos> quos sibi seruauerat extulit. | |
| Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio | |
| fuisset? Non sine motu uacuum Pauli currum populus | 5 |
| Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gra- | |
| tias quod compos uoti factus esset; precatum enim se ut, | |
| si quid ob ingentem uictoriam inuidiae dandum esset, id | |
| suo potius quam publico damno solueretur. Vides quam | 4.1 |
| magno animo tulerit? orbitati suae gratulatus est. Et | |
| quem magis poterat permouere tanta mutatio? solacia | |
| simul atque auxilia perdidit. Non contigit tamen tristem | |
| Paulum Persi uidere. | 5 |
| Quid nunc te per innumerabilia magnorum uirorum | 14.1.1 |
| exempla ducam et quaeram miseros, quasi non difficilius | |
| sit inuenire felices? Quota enim quaeque domus usque ad | |
| exitum omnibus partibus suis constitit, in qua non aliquid | |
| turbatum sit? Vnum quemlibet annum occupa et ex eo | 5 |
| magistratus cita, Lucium si uis Bibulum et C. Caesarem: | |
| uidebis inter collegas inimicissimos concordem fortunam. | |
| L. Bibuli, melioris quam fortioris uiri, duo simul filii | 2.1 |
| interfecti sunt, Aegyptio quidem militi ludibrio habiti, ut | |
| non minus ipsa orbitate auctor eius digna res lacrimis esset. | |
| Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno <in> inuidiam | |
| collegae domi latuerat, postero die quam geminum funus | 5 |
| renuntiatum est processit ad solita imperatoris officia. Quis | |
| minus potest quam unum diem duobus filiis dare? Tam | |
| cito liberorum luctum finiuit qui consulatum anno luxe- | |
| rat. C. Caesar cum Britanniam peragraret nec oceano | 3.1 |
| continere felicitatem suam posset, audît decessisse filiam | |
| publica secum fata ducentem. In oculis erat iam Cn. | |
| Pompeius non aequo laturus animo quemquam alium esse | |
| in re publica magnum et modum inpositurus incrementis, | 5 |
| quae grauia illi uidebantur etiam cum in commune cre- | |
| sceret. Tamen intra tertium diem imperatoria obît munia | |
| et tam cito dolorem uicit quam omnia solebat. |