| Quid aliorum tibi funera Caesarum referam? quos in hoc | 6.15.1.1 |
| mihi uidetur interim uiolare fortuna ut sic quoque generi | |
| humano prosint, ostendentes ne eos quidem qui dis geniti | |
| deosque genituri dicantur sic suam fortunam in potestate | |
| habere quemadmodum alienam. Diuus Augustus amissis | 2.1 |
| liberis, nepotibus, exhausta Caesarum turba, adoptione | |
| desertam domum fulsit: tulit tamen tam fortiter quam | |
| cuius iam res agebatur cuiusque maxime intererat de dis | |
| neminem queri. Ti. Caesar et quem genuerat et quem | 3.1 |
| adoptauerat amisit; ipse tamen pro rostris laudauit filium | |
| stetitque in conspectu posito corpore, interiecto tantum- | |
| modo uelamento quod pontificis oculos a funere arceret, | |
| et flente populo Romano non flexit uultum; experiendum | 5 |
| se dedit Seiano ad latus stanti quam patienter posset suos | |
| perdere. | |
| Videsne quanta copia uirorum maximorum sit quos non | 4.1 |
| excepit hic omnia prosternens casus, et in quos tot animi | |
| bona, tot ornamenta publice priuatimque congesta erant? | |
| Sed uidelicet it in orbem ista tempestas et sine dilectu | |
| uastat omnia agitque ut sua. Iube singulos conferre ratio- | 5 |
| nem: nulli contigit inpune nasci. | |
| Scio quid dicas: 'oblitus es feminam te consolari, uirorum | 16.1.1 |
| refers exempla.' Quis autem dixit naturam maligne cum | |
| mulierum ingeniis egisse et uirtutes illarum in artum re- | |
| traxisse? par illis, mihi crede, uigor, par ad honesta, libeat | |
| <modo>, facultas est; dolorem laboremque ex aequo, si | 5 |
| consueuere, patiuntur. In qua istud urbe, di boni, loqui- | 2.1 |
| mur? in qua regem Romanis capitibus Lucretia et Brutus | |
| deiecerunt: Bruto libertatem debemus, Lucretiae Brutum; | |
| in qua Cloeliam contempto et hoste et flumine ob in- | |
| signem audaciam tantum non in uiros transcripsimus: | 5 |
| equestri insidens statuae in sacra uia, celeberrimo loco, | |
| Cloelia exprobrat iuuenibus nostris puluinum escendentibus | |
| in ea illos urbe sic ingredi in qua etiam feminas equo | |
| donauimus. Quod tibi si uis exempla referri feminarum | 3.1 |
| quae suos fortiter desiderauerint, non ostiatim quaeram; | |
| ex una tibi familia duas Cornelias dabo: primam Scipionis | |
| filiam, Gracchorum matrem. Duodecim illa partus totidem | |
| funeribus recognouit; et de ceteris facile est, quos nec | 5 |
| editos nec amissos ciuitas sensit: Tiberium Gaiumque, quos | |
| etiam qui bonos uiros negauerit magnos fatebitur, et | |
| occisos uidit et insepultos. Consolantibus tamen miseram- | |
| que dicentibus 'numquam' inquit 'non felicem me dicam, | |
| quae Gracchos peperi.' Cornelia Liui Drusi clarissimum | 4.1 |
| iuuenem inlustris ingenii, uadentem per Gracchana | |
| uestigia inperfectis tot rogationibus intra penates inter- | |
| emptum suos, amiserat incerto caedis auctore. Tamen | |
| et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo | 5 |
| tulit quam ipse leges tulerat. Iam cum fortuna in gratiam, | 5.1 |
| Marcia, reuerteris, si tela quae in Scipiones Scipionumque | |
| matres ac filias exegit, quibus Caesares petît, ne a te quidem | |
| continuit? |