| Plena et infesta uariis casibus uita est, a quibus nulli | 6.16.5.5 |
| longa pax, uix indutiae sunt. Quattuor liberos sustuleras, | |
| Marcia. Nullum aiunt frustra cadere telum quod in con- | |
| fertum agmen inmissum est: mirum est tantam turbam non | |
| potuisse sine inuidia damnoue praeteruehi? 'At hoc ini- | 6.1 |
| quior fortuna fuit quod non tantum eripuit filios sed elegit.' | |
| Numquam tamen iniuriam dixeris ex aequo cum potentiore | |
| diuidere: duas tibi reliquit filias et harum nepotes; et | |
| ipsum quem maxime luges prioris oblita non ex toto abs- | 5 |
| tulit: habes ex illo duas filias, si male fers, magna onera, | |
| si bene, magna solacia. In hoc te perduc ut illas cum | |
| uideris admonearis filii, non doloris. Agricola euersis | 7.1 |
| arboribus quas aut uentus radicitus auolsit aut contortus | |
| repentino impetu turbo praefregit sobolem ex illis residuam | |
| fouet et in <locum> amissarum semina statim plantasque | |
| disponit; et momento (nam ut ad damna, ita ad incrementa | 5 |
| rapidum ueloxque tempus est) adolescunt amissis laetiora. | |
| Has nunc Metili tui filias in eius uicem substitue et uacan- | 8.1 |
| tem locum exple et unum dolorem geminato solacio | |
| leua. Est quidem haec natura mortalium, ut nihil magis | |
| placeat quam quod amissum est: iniquiores sumus ad- | |
| uersus relicta ereptorum desiderio. Sed si aestimare | 5 |
| uolueris quam ualde tibi fortuna, etiam cum saeuiret, | |
| pepercerit, scies te habere plus quam solacia: respice tot | |
| nepotes, duas filias. Dic illud quoque, Marcia: 'mouerer, | |
| si esset cuique fortuna pro moribus et numquam mala | |
| bonos sequerentur: nunc uideo exempto discrimine eodem | 10 |
| modo malos bonosque iactari.' |